Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
301
301 (289)
302
302 (290)
303
303 (291)
304
304 (292)
305
305 (293)
306
306 (294)
307
307 (295)
308
308 (296)
309
309 (297)
310
310 (298)
< >
page |< < (291) of 672 > >|
303291De Cineribus. agro enaſcatur; hoc tamen obſeruari, vbi in taliter diſpoſito agro
dup lex facta fuerit meſſis, vna quidem frumenti, altera auenæ,
dein per ſeptem annos agrum iſtum incultum relinqui.
Hæc ille.
Sed & vitibus quoquè fertilitas cinere conciliatur; ſi enim
fertiles non fuerint, earum radicibus cinerem acri aceto ſuba-
ctum apponendum, quo rigentur, &
oblinantur, docet Plinius
lib.
17. cap. vlt.
Dand. Cinerum vim ad fœcundandum ſolum maximè com-
mendat Inſula Materia in Atlantico Oceano antè Fortunatas ſita,
quæ intermiſſâ nauigatione diu latuit, &
ſuperioris ſæculi decimi-
ſexti anno vigeſimo reperta *inde nomen accepit, quod, totam cùm*
*ſyluæ occupâſſent, materiâ abundabat.
Itaque igne ſubdito ſeptem*
*annis tenuiſſe incendium ferunt, eaque ratione culturæ aper-*
*tam adeò felici gremio mandata excepiſſe ſemina, vt mul-*
*tis deinceps annis in ſexageſimam frugem multiplicata red-*
*diderit.
*
Maur. Salibus, & Nitro præcipuè, fœcunditatis pręrogatiua
conuenit, ideoque Nilus *amnis fætifer* à Plinio lib.
14. cap. 20.
dictus fuit, quòd eius aqua Nitrum contineat, atque ex illius
potu Ægyptiæ mulieres adeò fœcundæ fiant, vt ſeptenos partus
vnico vtero gerere dicantur:
propterea Ptolemæus cognomento
Philadelphius ſecundus Ægypti Rex cum, teſte Polybio, filiam
Berenicem Antiocho Syriæ Regi vxorem dediſſet, Nili aquam,
quam ſolam biberet, ei miſit.
Neque aliam ſubeſſe cauſam pu-
tandum eſt, cur Nilus cum Ægyptum æſtate obrutam oppletam-
que tenuerit, mollitos &
oblimatos agros ad ſerendum relinquens
celeberrimæ fertilitatis ſpem faciat:
nam & ipſis ſeminibus vtile
eſſe nitrum cenſetur, non ſolùm vt legumina facilè coquantur, ſi
antè ſationem nitrum cum lætamine aruis committatur, verùm
etiam ad vberiorem prouentum, ſi nitro ſemina imbuantur;
cum
ſcripſerit Virgilius lib.
1. Georg. *Semina vidi equidem multos me-*
*dicare ſerentes, Et nitro prius, &
nigrâ per fundere amurcâ. *
Nec experientia fruſtrata eſt quoſdam, qui collectam ex ſterquili-
nio defluentem aquam nitro miſcuerunt, atque igne excoctam,
donec tertia pars in vaporem abijſſet, ſponte ſuâ frigeſcere permi-
ſerunt;
tum in reliquâ aquâ maceratas triduo fabas terræ com-
miſerunt;
euentu enim non pœnitendo vberrimos fructus college-
runt.
Cineres tamen, meâ quidem ſententiâ, ad

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index