Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (557) of 568 > >|
304557SYSTEMA SATURNIUM. trahat longitudinem. Hæc autem phaſis tum ſibi ipſi tum
ſuperiori fidem derogat, alterutram certe haud veram fuiſſe
arguit;
quoniam eodem tempore, anno nimirum 1614, al-
tera à Scheinero, altera à Galilæo aliisque obſervata perhibe-
tur.
Ut proinde dubitandum non ſit, quin & hæc ſimilis ex-
titerit ei quam nos anno 1657 vel 1658 in commentaria re-
tulimus.
Neque aliud de tertia hujus tabellæ exiſtimandum
11TAB. XLII.
fig. 3.
eſt, quæ Ricciolo ſecunda ponitur, quamque anno 1640 &

1643 obſervatam ſcribit.
Veritati tamen propior hæc vide-
ri poteſt, quod pro orbiculis oblongas atque olivæ ſimiles
figuras habeat.
Quarta eſt quam in locum triſphæricæ formæ Hevelius ad-
22fig. 4. ſumſit in libro de Saturni nativa facie;
ubi ſecundum leges
hypotheſeos ſuæ aſſerit talem quandoque cerni debere, quæ
tamen ex viſus hallucinatione in triſphæricam degeneret.
Quanquam mihi ne iſtiuſmodi quidem forma ſatis convenire
hypotheſi illius videatur, ut poſtea oſtendemus.
Ejuſdem Hevelii etiam quinta eſt, cui ſimilem Gaſſendus
33fig. 5. edidit.
Et hæc quidem ſatis prope cum noſtra illa anni 1658
conſentit, niſi quod partes brachiorum tenuiores, qua me-
dio diſco adnectuntur utriuſque tubi non ſint aſſecuti.
Idemque in 6 & 7 contigit, quæ ambæ ab Hevelio quo-
44fig. 6. 7. que traduntur, ſimiles iis quas circa eadem tempora Riccio-
lus obſervavit, nimirum anno 1648, 1649 &
1650, quæ hic
octavo nonoque loco exhibentur.
Neque alia re differunt,
55fig. 8. 9. quàm quod medius orbis Hevelio nonnihil oblongus appa-
ruit, cum Ricciolo rotundus fuerit:
quodque hic connexas
anſas cum inter ſe tum Saturno ipſi ſpectaverit, quæ Heve-
lio pauxillo à contactu abeſſe viſæ ſint.
Verum ipſe Heve-
lius cauſam cur ſeparatæ videantur viſus imbecillitati adſcri-
bit, cum alioqui reipſa cohærere eas Saturno ſtatuat.
Tales autem & Euſtachius de Divinis notavit anno 1646,
66fig. 10. 1647 &
1648, à quo editum ſchema ad num. 10 hic exhi-
buimus.
lsque cum præſtantiſſimus perſpicillorum artifex
habeatur, credibile eſt omnium emendatiſſimè nativam Sa-
turni faciem nobis deſcripſiſſe, niſi quod umbras illas quæ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index