Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713
page |< < of 524 > >|
1ſtentia in arcu B eſſet ad reſiſtentiam in arcu A ut AB ad AA;
tempora in arcubus A & B forent æqualia, per Propoſitionem ſu­
periorem.
Ideoque reſiſtentia AA in arcu A, vel AB in arcu B,
efficit exceſſum temporis in arcu A ſupra tempus in Medio non
reſiſtente; & reſiſtentia BB efficit exceſſum temporis in arcu B
ſupra tempus in Medio non reſiſtente.
Sunt autem exceſſus illi
ut vires efficientes AB & BB quam proxime, id eſt, ut arcus
A & B. que E. D.
DE MOTU
CORPORUM
Corol.1. Hinc ex oſcillationum temporibus, in Medio reſiſtente,
in arcubus inæqualibus factarum, cognoſci poſſunt tempora oſcilla­
tionum in ejuſdem gravitatis ſpecificæ Medio non reſiſtente.
Nam
differentia temporum erit ad exceſſum temporis in arcu minore ſu­
pra tempus in Medio non reſiſtente, ut differentia arcuum ad ar­
cum minorem.
Corol.2. Oſcillationes breviores ſunt magis Iſochronæ, & bre­
viſſimæ iiſdem temporibus peraguntur ac in Medio non reſiſtente,
quam proxime.
Earum vero quæ in majoribus arcubus fiunt, tem­
ra ſunt paulo majora, propterea quod reſiſtentia in deſcenſu cor­
poris qua tempus producitur, major ſit pro ratione longitudinis
in deſcenſu deſcriptæ, quam reſiſtentia in aſcenſu, ſubſequente qua
tempus contrahitur.
Sed & tempus oſcillationum tam brevium
quam longarum nonnihil produci videtur per motum Medii.
Nam
corporibus tardeſcentibus paulo minus reſiſtitur, pro ratione velo­
citatis, & corporibus acceleratis paulo magis quam iis quæ unifor­
miter progrediuntur: id adeo quia Medium, eo quem a corporibus
accepit motu, in eandem plagam pergendo, in priore caſu magis
agitatur, in poſteriore minus; ac proinde magis vel minus cum
corporibus motis conſpirat.
Pendulis igitur in deſcenſu magis re­
ſiſtit, in aſcenſu minus quam pro ratione velocitatis, & ex utraque
cauſa tempus producitur.
PROPOSITIO XXVIII. THEOREMA XXIII.
Si Corpori Funependulo in Cycloide oſcillanti reſiſtitur in ratione
momentorum temporis, erit ejus reſiſtentia ad vim gravitatis
ut exceſſus arcus deſcenſu toto deſcripti ſupra arcum aſcenſu
ſubſequente deſcriptum, ad penduli longitudinem duplicatam.
Deſignet BCarcum deſcenſu deſcriptum, Caarcum aſcenſu de­
ſcriptum, & Aadifferentiam arcuum: & ſtantibus quæ in Propo-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index