Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (82) of 760 > >|
30482ARIST. DE COELO ui grauius eſt, graue eſſe neceſſe eſt, perinde ut album eſt
quod albo albius eſt, id ſanè quod maius eſt uno puncto, gra
uius erit æquali ablato.
Quare, & unum punctum pondus
babebit.
Præterea ſi plana ſolum ut lineæ cõponi poſſunt,
abſurdum eſſe uidecur:
nam ut & linea ad lineam utroq; mo
do &
per longitudinem, & per latitudinem cõponitur, ſic
&
cum plano cõponi planum oportet: linea uerò componi
cum linea poteſt, ſi ſuperponatur, non ſolùm ſi apponatur.
At ſi per laticudinem etiam componi poſſunt, crit quippiã
corpus, quod neque eſt elementum, neq;
ex elementis, ſi ex
hoc pacto planis compoſitis cõponatur.
Præterea ſi pla-
norum multitudine corpora ſunt grauiora, ut in Timæo eſt
definitum, patet &
lineam, & punctum pondus habere,
ſubeunt enim inter ſeſerationis ſimilitudinem, ut prius etiã
diximus.
Sin uerò nan hoc differunt modo, ſed ex eo quia
terra quidem eſt graue, ignis autem leue, erit &
planorum
aliud graue, aliud leue, &
linearum ſimiliter & punctorũ:
etenim terræ planum, grauius erit, quàm ignis planum.

Omnino autẽ accidit, aut nullã unquã magnitudinẽ eſſe, aut
tolli poſſe, ſi ſimiliter ſe habet, punctum quidem ad lineam,
linea uerò ad planum, &
hoc ad corpus: omnia enim ſire-
ſoluantur, in ipſa reſoluentur nimirum prim@.
Quare fieri
poteſt, ut ſola ſint puncta, corpus autem nullum.
Inſuper ſi
tempus etiã ſimiliter ſeſe habet, tolletur aliquando, uel tol-
li poteſt:
ipſum enim nunc, indiuiduum eſt, perinde atq; li-
neæ punctum.
Idem & ijs accidit, qui ex numeris cœlum
cõponunt:
quidam enim ex numeris naturam conſtituunt,
ut Pythagoricorum nonnulli.
Corpora nanq; naturalia,
pondus babere, leuitatemq́;
uidentur: unitates autem, neque
corpus facere compoſitæ, neq;
pondus habere poſſunt.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index