Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (82) of 760 > >|
30482ARIST. DE COELO ui grauius eſt, graue eſſe neceſſe eſt, perinde ut album eſt
quod
albo albius eſt, id ſanè quod maius eſt uno puncto, gra
uius
erit æquali ablato.
Quare, & unum punctum pondus
babebit
.
Præterea ſi plana ſolum ut lineæ cõponi poſſunt,
abſurdum
eſſe uidecur:
nam ut & linea ad lineam utroq; mo
do
&
per longitudinem, & per latitudinem cõponitur, ſic
&
cum plano cõponi planum oportet: linea uerò componi
cum
linea poteſt, ſi ſuperponatur, non ſolùm ſi apponatur.
At ſi per laticudinem etiam componi poſſunt, crit quippiã
corpus
, quod neque eſt elementum, neq;
ex elementis, ſi ex
hoc
pacto planis compoſitis cõponatur.
Præterea ſi pla-
norum
multitudine corpora ſunt grauiora, ut in Timæo eſt
definitum
, patet &
lineam, & punctum pondus habere,
ſubeunt
enim inter ſeſerationis ſimilitudinem, ut prius etiã
diximus
.
Sin uerò nan hoc differunt modo, ſed ex eo quia
terra
quidem eſt graue, ignis autem leue, erit &
planorum
aliud
graue, aliud leue, &
linearum ſimiliter & punctorũ:
etenim
terræ planum, grauius erit, quàm ignis planum.

Omnino
autẽ accidit, aut nullã unquã magnitudinẽ eſſe, aut
tolli
poſſe, ſi ſimiliter ſe habet, punctum quidem ad lineam,
linea
uerò ad planum, &
hoc ad corpus: omnia enim ſire-
ſoluantur
, in ipſa reſoluentur nimirum prim@.
Quare fieri
poteſt
, ut ſola ſint puncta, corpus autem nullum.
Inſuper ſi
tempus
etiã ſimiliter ſeſe habet, tolletur aliquando, uel tol-
li
poteſt:
ipſum enim nunc, indiuiduum eſt, perinde atq; li-
neæ
punctum.
Idem & ijs accidit, qui ex numeris cœlum
cõponunt
:
quidam enim ex numeris naturam conſtituunt,
ut
Pythagoricorum nonnulli.
Corpora nanq; naturalia,
pondus
babere, leuitatemq́;
uidentur: unitates autem, neque
corpus
facere compoſitæ, neq;
pondus habere poſſunt.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index