Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
301
301
302
302
303
303
304
304
305
305
306
306
307
307
308
308
309
309
310
310
< >
page |< < of 360 > >|
1clinatio eſt; nec babes vnde impoßibilem, aut ipſis etiam gra­
uibus reipsâ inditam non eſſe concludas.
Sed quamobrem
talem non habeam, ac eam præſertim, quæ grauibus
indita eſt; tum in ipſis Epiſtolis, tum in iis, quæ hacte­
nus deduxi, inculcatum ſatis.
Vnde & cùm ſic rogas,
Cur eam ergo agnoſcere detrectas, & ad inania illa tua
figmenta recurris? Dictum ſatis, ſuperque eſt, cur, &
qualis ſit, quam detrectem; & cur veritatis amore nul­
lum non moueam lapidem, vt ſaltem, ſi qua eius vm­
bra, aut ſimilitudo occurrat, experiar.
Et non latet me
quidem quàm multis difficultatibus omnia inuoluan­
tur: ſed hoc ipſum eſt, ob quod mea inania figmenta
non diſſimulo, viſurus an ſint, qui pleniora faciant.
Sa­
nè vbi ex intellecta tuo modo inclinatione declaratum
fuerit, non ſolùm quî ſaluari valeant præmiſſa illa in­
commoda; ſed etiam, qua ratione fiat, vt res grauis de­
cidens, nulla ſuperaddita inclinatione, acceleretur, &
grauior, quàm fuerit initio, euadat, inclinatiorque
proinde fiat, ac eâ quidem, qua obſeruatur, propor­
tione, non alia: & rursùs, vnde-nam contingat, cur
Saxum pondo duumm millium non cadat velociùs,
quàm lapis duellaris: ſecus ac Ariſtoteles tuo illo
principio inductus opinatus fuit, cæteraque ſimilia;
tum non detrectabo, ſed exoſculabor, complectar,
tuebor, & valere longè iubebo non ſolùm quæ inania
ſunt, ſed quæ plena etiam figm enta.
XX. Rem conſequenter adoriris, &, Si grauia, in­
quis, deorsùm à Tellure magneticè traherentur, neceſſa­
rium eſſet, vt quo Terræ viciniora eſſent, eò fortiùs ab ea
traherentur, vt in Ferro, ac Magnete euidenter contingit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index