Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Table of figures

< >
< >
page |< < (290) of 361 > >|
304290HYDRODYNAMICÆ plana totas excipiant, non autem de fluidis corpora ambientibus in eademque
impetum facientibus, veluti de Ventis aut fluminibus:
dico enim hos dupli-
cis generis impetus quos auctores adhuc confuderunt, probe à ſe invicem di-
ſtinguendos eſſe, ob rationes infra breviter exponendas.
§. 16. Ratione venæ aqueæ ſic cenſeo: aquas velocitate uniformi ex
cylindro infinite amplo verticali A B M (Fig.
84.) per foramen laterale C M
11Fig. 84. horizontaliter effluere pono, venamque perpendiculariter impingere in lami-
nam E F:
ita facile video, quia particulæ inſequentes priores impediunt ne
reſilire poſſint, fore ut ſingulæ ad latera deflectantur, idque motu laminæ E F
(ſi modo hæc ſat magna fuerit, ut vena tota quamvis diſperſa excipiatur) pa-
rallelo vel tantum non tali:
Et quia omnia ſunt in ſtatu permanentiæ, fingere
licet laminam E F vaſi eſſe affirmatam, venamque lateribus C H D G L M
circumdatam, ita, ut aquæ per hiatum circularem D E G F effluere ex vaſe
A B C H D E F G L M cenſeri poſſint.
Hoc ſi ita fuerit, demonſtravimus
§.
13. guttulas in D E effluentes vim repellentem quidem producere ſecun-
dum E F;
ſed ſimul apparet vim repellentem eſſe in G F priori contrariam
ita ut ad hanc virium repellentium claſſem hic non ſit attendendum.
Quod
vero ad directionem, laminæ E F vel cylindro B C, perpendicularem atti-
net, demonſtravimus in fine ejuſdem §.
13. ſub ea directione plane nullam
fieri repulſionem:
Igitur tantum lamina E F propellitur, quantum cylindrus
repellitur.
Idque eſt quod demonſtrare volui: Atque inde jam ſequitur, preſ-
ſionem venæ aqueæ, quæ tota in laminam incurrit, tantam eſſe quanta pon-
dus cylindri aquei, qui pro baſe habeat ſectionem venæ (poſtquam hæc unifor-
mem acquiſivit amplitudinem) &
pro altitudine duplam altitudinem velocita-
ti aquarum (poſtquam hæc ſimiliter uniformis facta eſt) debitam.
§. 17. Non dubito multos fore, quibus propoſitio hæc plane nova
ſuſpecta videatur atque experimentis contraria:
Hos vero perpendere velim,
experimenta hactenus ſumta nequaquam regulæ communi accurate reſponde-
re, &
in pleriſque caſibus noſtram Regulam parum differre à communi, quam-
vis in theoria maxime ſint diverſæ:
tum etiam eos in anteceſſum monitos cu-
pio, alia me inſtituiſſe experimenta, quæ ſingula meam ſententiam exactiſſime
confirmant, veteremque plane refellunt! experimenta a me ſumpta in fine Se-
ctionis recenſebo.
Demonſtrandi modus quo uſus fui, fortaſſe etiam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index