Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Table of Notes

< >
< >
page |< < (290) of 361 > >|
§. 16. Ratione venæ aqueæ ſic cenſeo: aquas velocitate uniformi ex
cylindro
infinite amplo verticali A B M (Fig.
84.) per foramen laterale C M
11Fig. 84. horizontaliter effluere pono, venamque perpendiculariter impingere in lami-
nam
E F:
ita facile video, quia particulæ inſequentes priores impediunt ne
reſilire
poſſint, fore ut ſingulæ ad latera deflectantur, idque motu laminæ E F
(ſi modo hæc ſat magna fuerit, ut vena tota quamvis diſperſa excipiatur) pa-
rallelo
vel tantum non tali:
Et quia omnia ſunt in ſtatu permanentiæ, fingere
licet
laminam E F vaſi eſſe affirmatam, venamque lateribus C H D G L M
circumdatam
, ita, ut aquæ per hiatum circularem D E G F effluere ex vaſe
A
B C H D E F G L M cenſeri poſſint.
Hoc ſi ita fuerit, demonſtravimus
§
.
13. guttulas in D E effluentes vim repellentem quidem producere ſecun-
dum
E F;
ſed ſimul apparet vim repellentem eſſe in G F priori contrariam
ita
ut ad hanc virium repellentium claſſem hic non ſit attendendum.
Quod
vero
ad directionem, laminæ E F vel cylindro B C, perpendicularem atti-
net
, demonſtravimus in fine ejuſdem §.
13. ſub ea directione plane nullam
fieri
repulſionem:
Igitur tantum lamina E F propellitur, quantum cylindrus
repellitur
.
Idque eſt quod demonſtrare volui: Atque inde jam ſequitur, preſ-
ſionem
venæ aqueæ, quæ tota in laminam incurrit, tantam eſſe quanta pon-
dus
cylindri aquei, qui pro baſe habeat ſectionem venæ (poſtquam hæc unifor-
mem
acquiſivit amplitudinem) &
pro altitudine duplam altitudinem velocita-
ti
aquarum (poſtquam hæc ſimiliter uniformis facta eſt) debitam.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index