Vitruvius; Philandrier, Guillaume, Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes, 1544

Table of contents

< >
< >
page |< < (286) of 430 > >|
304286GVL. PHIL. ANNOT. tius gemino. Procopius primo lib. ſcribit Romæ quatuor-
decim
aquæductus fuiſſe ex cocto latere, ea latitudine ac
profunditate
vt equeſter vix ipſo cum equo per eos euade
repoſſet
.
SOLVMQVE RIVI LIBRA-
MENTA
HABEAT FASTIGIA-
TA
, NE MINVS IN CENTENOS
PEDES
SEMIPEDE.
Seſquipede ſcriptum
in
Palladio dicto loco.
Siper planum veniet, inter ſexa-
genos
, vel centenos pedes ſenſim reclinetur ſtructura in
ſeſquipedem
vt vim poſſit habere currendi.
Longe aliter
noſtræ
ætatis libratores, nam in ſexcentos pedes vnũ tan-
tùm
pollicem deprimunt.
Scribunt autem Plin. lib. 31.
cap. 6. aquam ſubire altitudinem exortus ſui, & ſi lon-
giore
tractu veniat.
CVMQVE VENERIT
AD
MOENIA EFFICIATVR CA-
STELLVM
.
Caſtellum receptaculum est quod a-
quam
publicá ſuſcipit auctore Vlpiano Pandect.
lib. 43.
de
aqua quotid.
& æstiua. Sunt etiam nunc Romæ caſtel-
la
in aquæductibus quanuis ſemidiruta.
Senatusconſultũ
est
apud Iulium Frontinũ quod aquam non niſi ex caſtel-
lo
duci permittebat ne aut riui, aut fistulæ publicæ lace-
rarentur
.
Calix idest modulus æneus castello, aut riuo
induebatur
, is erat modulus erogatorius, huic fistula appli
cabatur
qualiſcun, ſed eiuſdem luminis quo calix ſi-
gnatus
est, longitudinis non minus digitos.
xii. Luminis
ideſt
capacitatis quanta impetrata fuerit, is eſt modulus
acceptorius
.
Sunt autem modulorum xxv. differentiæ.
Quanuis
in vſu.
xv. tantùm frequentes ſint, quos recen-
ſet
idem Frõtinus lib.
1. TRIPLEX IMMIS-
SARIVM
.
Receptaculũ vnde poſtea erogetur aqua.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index