Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
251
251
252
252
253
253
254
254
255
255
256
256
257
257
258
258
259
259
260
260
< >
page |< < of 1055 > >|
1
Quod item ex eo confirmatur, quòd animus videtur eſſe finis ipſius naturę: nam per hunc habe­
mus, quae diuini ſimus, atque perpetui, vt vnicuique ſecundùm propriam ſuam naturam obtingere potuit:
animum verò cętera conſequuntur.
Idcircò plerique dixere, communem illam propoſitionem abſolu­
tè veram non eſſe, ſed ea limitatione reſtringendam: vbi .ſ.
inter prius & poſterius nexus ſequelę
non intercedat, hoc eſt, vt poſterius ex prioris actu non pendeat, nam ſi minus, fieri poſſe, vt po­
ſterius ſit imperfectius: exemplo nob.
ſit accidens quod, tam etſi materiam informat, ex ſubſtantia
pendet; & formam quę ſubſtantiam faciat, in materia requirit: ea tamen eſt imperfectius, conſimi­
lique
.
modo cęterę partes humani corporis oriuntur poſt ipſum cor; nihilominus principatum in
corpore noſtro tenet cor: reliqua membra illi ſoli famulantur, atque hæc non ob aliud, niſi quòd
accidens actu ſubſtantiæ terminatur, reliqua aut membra procreantur ex corde.
liceat enim hoc loco
mihi rem maximè controuerſam ex Peripateticorum ſententia nunc recipere tanquàm veram, idem
quoque in hac hypotheſi dicturo, ſi perſuadeat à Galeno cerebrum, aut epar eſſe parteis pręſtan­
tioreis, vt etiam fecit idem Philoſophus 7. Met. Itaque cùm actus oriatur ex habitu; licet ſit poſte­
rior, non eſt idcirco perfectior.
Neque n. concederem ipſe functioneis ad habitum ſe habere, quemad­
modum
accidentia quę inhęrent in ſubſtantia, neque pendêre ex ipſo habitu, tanquàm illi miniſtran­
tia
, veluti reliqua membra cordi.
Nam valde ego abſum ab illis, qui ita veram exiſtimant propoſi­

tionem illam communem qua ſtatuitur, illa eſſe imperfectiora, quæ prius generantur, vt etiam acci­
dentia ipſa quae accedant ſubſtantię, perfectione ſubſtantiam ſuperare credant.
Quin contrà acci­
dens conſequitur omnem perfectionem per ſubſtantiam, cùm ſit ab ipſa ſubſtantia, propter ipſam ſub­
ſtantiam, atque ipſius inſtrumentum: ac ſi quoniam perfectius accidens habendum ſit, tale eſt, ſi cum ma­
teria conferatur.
cùm quodlibet accidens etiam ſit eius actus; quandò illa non eſt potentia tantum
ſubſtantia, ſed quantum, quale denique omnia prædicamenta.
verùm eo tempore illa tanquam acci­
dentia non amplius habentur, ſed, vt formæ, quanquam neque re, neque ratione excludunt ipſam
ſubſtantiam compoſitam.
Nos enim aliter dicere conſueuimus; neque alienum à placitis Ariſtotelis
exiſtimamus actum ſicuti origine poſterior eſt habitu, ſic quoque ipſum perfectione ſuperare: neque
damus talem proportionem inter actum & habitum, qualis eſt inter accidens & ſubſtantiam: quan­
actus ſecundus ſe habeat ad habitum, vt actus ad poteſtatem; accidens verò ad ſubſtantiam, velu­
ti conſequens ſimpliciter, vt, quanuis abſit; nihil detrimenti ſubſtantia capiat.
Sed enim actu ſe­
cundo ſublato forma remanet imperfecta.
Neque ratio qua nituntur aduerſarij, multum apud me
valet; quia primùm animus expetatur, quoniam per illum habemus perpetuitatem, atque diuinita­
tem, quod primùm requiritur à natura: ſiquidem formæ ſoleant optari cum primis à natura ge­

nerante omnibus numeris abſolutæ; ſunt verò tum perfectæ, cùm ſua officia faciunt.
Prætereà di­
uinum hoc eſſe & perpetuum non per animam ſolam præſtat ipſa natura; verùm quia ſit animus
ſemper in actu, cum primò, quod eſt eſſe; tum ſecundò, quod eſt ἐνέργεια.
officium .ſ. atque fun­
ctio, vſque adeò, vt, ſi forma finis generationis eſt poſita, finis tamen ſimpliciter, propter quem
eſt etiam ipſa forma, ſine dubio functio poni debeat id quod etiam ſignificauit nob.
Ariſtoteles
iis verbis.
“Vnumquodque eſt, quod habet officium, gratia officij; ſic Dei officium eſt, quod eſt
immortalitas, ἑκαστον, inquit, a ἐστὶ; ὧν ἔργον ἐστὶν, ἓνεκα τόν ἔργου, θεοῦ δ' ἐνέργεια ἀθανασῖα.”

eſt autem immortalitas vita in actu ſecundo.
Necnon vbi humanam beatitudinem in functio­
ne perfecta collocauit.
b Ita quoque profeſſus eſt idem philoſophus hæc pronuncians. c καὶ ὁτι


ἀπαν ἐπ' ἀρχὴν βαδιζει τὸ γινόμενον καὶ τέλος.
ἀρχὴ γὰρ τὸ οὗ ἐνεκα, τοῦ τέλους δὲ ἑνεκα ἡ γε
νέσις.
τέλος δὲ ἡ ἐνέργεια, καὶ τούτου χάριν ἡ δυν́αμις λαμβάνεται. & rel. “Et quae omne quod fit, ad ini­
tium vadit & finem: initium enim id, cuius gratia, finis aut gratia generatio, finis aut actio, & huius
gratia facultas accipitur.
Mox ſimiliter de cęteris, & quorum motio finis. ὁμόιως δὲ καὶ ἀπὸ τῶν
ἃλλων, καὶ ὧν κίνησις τέλος.
διὸ ὧσπερ ὁιδιδασκοντες ἐνεργοῦντα ἀπὸ δείξαυτες οἲονται τὸ τἐλος
ἀποδεδωκέναι, καὶ ἡ φυσις ὀμοίως
.” i.
Quare quemadmodum docentes, cum diſcipulum oſtenderint
operantem, putant impoſuiſſe finem, ſimiliter etiam natura.
Deinde paucis interpoſitis verbis,
quib. exemplo quodam res omnis aperiatur, adſcribit.
Opus enim finis; operatio verò opus: vnde nomen

operatio dicitur ab opere, & tendit ad perfectionem, confert .ſ.
ad conſumationem. τὸ γὰρ ἔργον
τέλος ἡ δὲ ἐνέργεια τὸ ἔργον.
διὸ καὶ τοῦνομα λέγεται ἐνέργεια κατὰ τὸ ἔργον, καὶ συντεί νει πρὸς
ἐντελέχειαν
.
quia tum perfecta res eſt, cùm operatur. Quanquam accidit, actionem eſſe dupli­
cem, vel quæ terminetur alio, & hæc ad opus ipſum verè dirigatur, vel etiam contrà, quæ .ſ.
in ipſo
maneat in quo producitur: ſi fuerit huiuſmodi, ſimul erit idem opus & operatio.
Græcè melius
ἔργον καὶ ἐνέργεια: nanque alluſio nominum conſeruatur: quoniam quod hîc dicimus opus, re­
ctius officium vocaretur; vbi iam alluſio tollitur.
& erit abſoluta perfectiſsimaque. functio, cuiuſ­
modi ſpeculatio primùm eſt, deinde praxis, quibus ſolis inter mortalia præditus eſt, homo, altera
quidem quæ ſuiipſius eſt propria, atque altera quæ ſibi etiam cum diis eſt communis.
Neque verò
negocium tibi faceſſat, quae virtus ipſa per ſe nomen honeſtum ſit, & præſeferat dignitatem, quaſi in
ea ſit τὸ ἀργικὸν, & τὸ κύριον imperium .ſ.
& principatus, & quae ab illa actio naſcatur in alio,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index