Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1 Naturalis motus violentum præcedit, metus autem grauium præcedit me­
dium natura, non tempore. 132. 133.
Corpus mouens etiam mouetur, quod non admittit Theophrastus, agens ta­
men omne infra lunam repatitur. 133. 134.
Mobilitas non eſt mobilis, & ſi probetur ratione, in qua est fallacia figura
dictioni. 135.
Caput XXX.
Elementum totum à toto elemento mouetur non primo, ſed ſecundario. 135.
Actiones, & passiones ſunt indiuiduorum. 135.
Forma mouet totum elementum quod mouetur motu ſimplici, & ſic ipſa mo
uetur ſimul cum materia. 136.
Caput XXXI.
Totum elementum ſe per accidens mouet, non per ſe, quia ſic animalia quamuis
elementa animata in decimo de legibus, & in Phedro poſuerit Plato. 137.
Corruptionis duo modi inueniuntur cuius cauſam ponit Plato materiam.
137. 138.
Anima nec ab intrinſeco, nec ab extrinſeco corrumpitur ſecundum Plato­
nem, & quomodo probet ipſam æternam, & ſeipſa mobilem. 138. 139.
Explicatur locus Platonis ex libro decimo de legibus ſecundum Theophra­
ſtum, & eius diſcipulum Stratonem Lampſacenum. 139.
Motionum alias ſpecies tribuit Plato animalibus, alias verò Ariſtoteles. 139.
Anima immortalis, quia agens omnia facit, possibilis omnia fit, & ver­
bis diſſentiunt Plato, & Ariſtoteles. 140.
Elementa à ſe ipſis propriè non mouentur, nec per ſe propriè quieſcunt. 141.
Natura æque eſt principium motus, & quietis nec vniuocè dicitur. 141.
Elementa non habent reſistentiam intrinſecam, ideo non ex ſe quieſcunt, nec
mouentur per ſe ad loca contraria, nec ad omnes differentias loci, vt ani­
malia. 142.
Cotinuum nullum per ſe propriè à ſe ipſo mouetur, & mobile habet diſtin­
ctum motorem. 142.
Elementa non diuiduntur in partem per ſe mouentem, & per ſe motam, vt
animalia. 143.
A generante, & à medio mouentur elementa, ſic à ſe per accidens non tamen
per accidens propriè, ſed quia diuiditur medium. 143. 144.
Caput XXXII.
Mouentur elementa à ſe per ſe, & primo. 145.
Elementa mouentur ab intrinſeco. 146.
Corpus nullum ex ſe generatur, vel alteratur bene mouetur. 147.
Elementum eſt motum à ſua natura, ſic per ſe moueui, & ſi grauitas, &
leuitas ſint accidentia elementorum. 147.
Quies eſt à cauſa existente in re, quæ eſt natura. 148.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index