Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
ritate perpendamus rationis vim, & energiam.
Si ve­
rum eſt aquam fluidam quomodocumque diuiſam, &
ſubdiuiſam ſemper fluiditatem retinere, igitur ſem­
per hiſce poſtremis particulis fluidis definitio fluidi­
tatis ſuperiùs tradita competet, ſcilicèt aliqua mi­
nor particula eiuſdem particulæ moueri poterit quie­
ſcentibus collateralibus partibus.
His poſitis, quią
corpora omnia ſublunaria innumeris poris, & forami­
nulis peruia ſunt, ſequitur quòd aqua omnia corpora
concreta penetraret, nam concipiamus quemlibet
porum ſtrictiſſimum in vaſe ligneo, vitreo, vel metal­
lico, certum eſt quòd portio aquea foraminulo præ­
dicto ſuperpoſita cui adæquatur, dimenſionem, &
quantitatem habet æqualem amplitudini foraminis,
& iuxtà quantitatis naturam ſemper diuiſibilem po­
terunt concipi particulæ centrales, & ſtrictiores, quam
ſit amplitudo eiuſdem pori, quæ particulæ aquæ cen­
trales
cùm poſſint moueri quieſcentibus collaterali­
bus, vt ſuperiùs expoſita fluidi natura exigit, ergo ne­
ceſſariò per amplitudinem pori liberè excurrere po­
terunt, & proindè nullum vas reperietur, per quod
aqua penetrare queat: & aduertendum eſt, quòd à
qualibet exigua vi motiua impelli, & inſinuari poſſet
aqua per prædictas poroſitates, ſcilicèt à vi ſuæ pro­
priæ grauitatis, ſeù à quacumque alia vi eam inſufflan­
te
, vel impellente, vt poſteriùs oſtendemus; hoc au­
tem eſt euidenter falſum, cùm aqua communis, aut
ſpiritus vini ſubtiliſſimus vitri poroſitates penetrare
non poſſit, licèt violentèr impellatur, igitur falſum eſt,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index