Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii
page |< < (291) of 361 > >|
305291SECTIO DECIMA TERTIA. videbitur quibusdam accuratus, habeo autem aliam demonſtrationem directam,
quæ nova proprietate innititur Mechanica mihi aliquando obſervata, quam-
que hic communicabo, tum quia dictam demonſtrationem facillime quivis in-
de deducere, tum etiam quia ad alios uſus eandem impendere poterit:
Ita au-
tem ſe habet.
Si cerpus movetur velocitate uniformi, directiones autem ſuas con-
tinue mutat à cauſis quibuſcunque &
utcunque agentibus, donec directionem
acquiſiverit perpendicularem ad primam directionem, ſique ſingulæ preßiones
corpus deflectentes reſolvantur in duas claſſes, alteram parallelam primæ dire-
ctioni, alteram perpendicularem;
Denique ſi preßiones ſingulæ parallelæ multi-
plicantur per ſuatempora;
dico fore ſummam productorum conſtanter eandem,
&
quidem æqualem ei, quæ totum motum à quiete generare aut generatum
totum abſorbere valet.
Hâc affectione Dynamica, cum utimur in præſenti noſtro negotio, con-
ſideranda eſt lamina E F, quæ ſua in aquas reactione, earundem directionem
mutat, uſque dum perpendicularis ad primam facta fuerit:
Ergo propoſitio
præcedentis paragraphi ope hujus affectionis eodem modo demonſtrabitur,
quo uſi ſumus §.
4. ad determinandam vim repellentem ope principii §. 3. ex-
poſiti.
Hæc igitur vera idea videtur, quam de impetu aquarum mente conci-
pere debemus:
ponit autem guttas aquæ ſingulas ſecundum directionem lami-
næ ad latera reſilire, à quâ indole aquas non recedere ſemper obſervavi:
vidi
tamen etiam guttulas aliquas ſed paucas retrorſum reſilire;
hæ autem majorem
preſſionem producunt, quam quæ ad latera deflectuntur:
Et eo ipſo inducor, ut
firmiter credam, ſi vena aquea magno impetu oblique contra planum impin-
gat, v.
gr. ſub angulo triginta graduum, preſſionem inde orituram pluſquam
dimidiam ejus, quæ à vena eadem directe impingente oritur, cum ſecundum
regulas ordinarias exactè dimidiam vim exerere deberet:
ratio ejus rei eſt, quod
in impulſu obliquo plures particulæ reſilire poſſint, quam in directo, imo fe-
re omnes, ſi magna fuerit velocitas.
Si autem omnes ita reſilire ponantur, ut angulus incidentiæ angulo
reflexionis æqualis ſit, tunc uterque impulſus idem cenſendus erit.
Optimus
hic aquarum preſſiones æſtimandi modus eſt, qui ratiocinio à poſteriori inni-
titur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index