Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
< >
page |< < (83) of 760 > >|
30583LIBER III.
Quòd ſit neceſſe, ſimpli ciũ corporũ aliquẽ motũ naturalẽ effe.
cõfutatio ſentẽtiæ Timæi. Quod ſurſum, aut deorſum moue-
tur, omnino effe leue, aut graue.
Quòd motus quiſpiam natu-
ralis ſit, &
quòd aliquis violentus.
CAP. II.
Esſe autem neceſſarium corporibus ſimplicibus natu-
11Hîc Ārift. pro-
bat elemẽtorã
motum eſſe alia
quẽ naturalẽ.
ra motum aliquem uniuerſis competere, ex biſce dilu-
cidum fiet:
nam cùm moueri uideantur, ui nimirum ipſa
moueri neceſſe eſt, ſi proprium motum non babent:
idem
uerò eſt ui moueri, &
præter naturã. At ſi præter naturam
eſt quiſpiam motus, &
ſecundum naturam eſſe neceſſe eſt,
præter quem ille eſt.
Et ſi multi ſunt ij, qui præter natu-
ram ſunt unum eum eſſe, qui eſt ſecundum naturam, neceſſe
eſt:
unumquodq; enim ſecundum quidem naturam ſimpli-
citer ſeſe babet, præter autem naturam multos habet mo-
tus.
Præterea ex quiete, hoc idem patet: etenim aut ui, aut
ſecundum naturam quieſcant, neceſſe eſt:
ui autem ibi ma-
nent, quò &
ui feruntur, & ſecundum naturam itidem ibi
manent, quò &
ſecundum naturam feruntur. Cùm igitur
aliquid in medio manere uideatur, ſi ſecundum naturam, pa
tet &
lationem, qua buc fertur, ſecundum naturã ipſi com-
petere:
ſin ui, quid eſt quod probibet ferri? Si enim id, quod
probibet ferri, quieſcit, eadem uerba ſanè uoluemus:
aut e-
nim id, quod primum quieſcit, ſecundum naturam quieſcit,
aut in infinitum abibitur:
quod quidem eſt impoßibile. Sin
mouetur, ut Empedocles terram quieſcere dicit conuerſio-
ne, aliquem in locum ſanè moueretur, cùm impoßibile ſit
in infinitum ferri:
nullũ enim impoßibile fit: impoßibile au
tem eſt, infinitum tranſire.
Quare ſtet alicubi quod fertur.
& illic non ui maneat: ſed ſecundum naturam, neceſſe
eſt.
Quòd ſi eſt ſecundùm naturam quies, & motus, erit
ſecundùm natur am ea latio, qua ad hunc itur locum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index