Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
301
301
302
302
303
303
304
304
305
305
306
306
307
307
308
308
309
309
310
310
< >
page |< < of 403 > >|
1affirmare. Illud nimis verum eſt, totum ſu­
bitò conflagraſſe, mulierem confeſſam ſup­
plicio affectam.
Conflagratio accidit quar­
to Idus Aprilis, qui dies erat Iouis ante
Paſcha, anno à Chriſto paſſo 1533. Quidam
eius oppidi ciues apud huius vrbis magiſtra­
tum rem ita geſtam pro comperto narra­
runt, quemadmodum mihi retulit Henri­
cus Glareanus, quantum meminiſſe poſſum.
Dæmon ſibilo ſignum dedit è quadam æ­
dium parte.
Caupo ſuſpicans eſſe furem, aſ­
cendit, neminem reperit.
Sed idem ſignum
rurſus ex altiore cœnaculo redditum eſt.
Et
huc conſcendit caupo, furem perſequens.
Cùm nec illic quiſquam appareret, ſibilus
auditus eſt è faſtigio fumarij.
Illicò tetigit
cauponis animum, eſſe dæmoniacum quid­
dam: iubet ſuos eſſe præſenti animo.
Acciti
ſunt ſacerdotes duo, adhibitus exorciſmus.
Reſpondit, ſe eſſe dæmonem. Rogatus quid
illic ageret, ait ſe velle exurere oppidum.
Minitantibus ſacrificis, Reſpondit, ſe pro ni­
hilo ducere minas illorum, quòd alter eſſet
ſcortator, vterque fur.
Aliquanto pòſt mu­
lierculam quam cum habuerat conſuetudi­
nem annis quatuordecim, cùm interim il­
la quotannis, & confiteretur, & acciperet
euchariſtiam, ſuſtulit in aërem, impoſuitque
fumarij faſtigio: tradidit ollam, iuſſit vt
inuerteret: inuertit, & intra horam totum
oppidum exuſtum eſt.
An dæmon indigna­
tus ob inductum riualem cauponis filium, &
oppidum perdiderit, & mulierem prodiderit,
certum non audiui: non eſt tamen vero diſſi­
mile.
Huius facti vicini tam conſtans eſt fa­
ma, vt fictum videri non queat.
Feruntur &
alia huius generis, ſed non libet aures tuas
vulgi fabulis remorari.
Hîc facti ratio haud
dubia eſt.
Dicere poſſet quiſpiam, dolum
fuiſſe fœminæ, ac deſperationem.
Sed adeò
bellè omnia conſentire videntur, vt vix cre­
di poſſit: quoniam non dæmon oppidum

concremare potuit, ſed ollam porrigere, mu­
lierem perſuadere.
Sed audi aliam eiuſdem
hiſtoriam.
Anno ſuperiore Magduni ( id eſt
oppidulum haud ita procul ab Aurelia) ma­
leficus quiſpiam deceſſurus vxori mandat, vt
quicquid eſſet apud ſe librorum Magicorum,
reliquaque eius ſacri arma, ciui cuidam
Aureliano tradat, propediem videlicet peri­
turo, quòd hunc ſceleris conſcium ac parti­
cipem habuiſſet.
Is hæc omnia Aureliam
tranfert.
Iam ipſe ſacerdos domi ſuæ plus
triennium nefandum ſacrum, & quavis
idololatria execratius, non inſciente vxore, ſi­
lia virgine etiam adiuuante peragitat.
Qui­
bus verò ceremoniis, quove ritu ſacrile­
gium hoc conſtiterit, paucis referam, ita vt
à certiſſimis hominibus accepi.
Corpus illud
adorandum vindici noſtri IESV in pyxidula
quadam ſaligna conditum ſub lecti ſtramen­
tis
abdiderat.
O diuinam patientiam: mihi
referenti frigidus horror membra quatit.
Id
ante triennium à ſacrificulo quopiam fame­
lico, & impio ( cuiuſmodi hîc nimis magna
copia ) fuerat mercatus, & quidem mino­
ris ( opinor ) quàm olim Iudæi Chriſtum.
vt
ſceleſtiſſimus ille ſacerdos Iudam nobis non
retulerit ſolùm, ſed etiam vicerit: & illum
quidem rumor eſt ſubitanea morte impieta­
tis pœnas dediſſe.
Ergo quoties veneficus
ille rem non diuinam, ſed diabolicam fa­
cturus eſſet, depromebatur prophanis mani­
bus cœleſte myſterium, atque è ſtramentis
erutum, nudatumque exponebatur.
Filia
puella neque dum virum paſſa, enſem nu­
dum manu ſublata tenebat, quòd id mune­
ris, niſi à virgine obiri ritè non poſſet, mu­
cronem in ſacrum illud corpus intentans,
ſcilicet minitanti ſimilis.
Tum caput quod­
dam proferebatur, ex neſcio qua materia,
triplici facie cælatum, nempe monadem il­
lam triformem, & triadem vniformem re­
pręſentans.
Id nouies reducto ambitu cinge­
batur.
In his mille figuræ Tau, inauditis aun
gulorum nominibus inſcriptæ: poſtea toti­
dem ambitus cacodæmonum horrendis vo­
cabulis diſtincti.
His ita compoſitis, maleficij
antiſtes explicitis libris execratis illis preci­
bus.
Hecate dictante primùm adorandam
triadem, & angelorum quamplurimos ſuo
quoſque choro: deinde cacodæmonum ſex­
centa nomina citat, neque finis donec dæ­
mon ille præſtò ſit, præſenſque vocanti reſ­
pondet.
Is erat ingentium theſaurorum, aut
opifex, aut certè monſtrator.
Promiſerat ſce­
leſtus ille ſacrifico ſuo Perſicos montes, lar­
gitus etiam nonnihil: ſed adeò infrà ſpem,
vt virum iam operæ, quippe triennis, cœpe­
rit pœnitere.
Itaque promiſſorem ſuum ſo­
litis precaminibus euocat, expoſtulatque ſe
iampridem lactari, & ſpe modò duci, neque
vllum operæ pretium facere.
Purgat ille ſe
contrà, negans, id ſua culpa accidere: verùm
deeſſe quiddam ceremoniis, quòd hominem
literis præditum deſideraret: quem ſi nan­
ciſci poſſet, ſe theſauros indicaturum om­
nium votis ampliores.
Simulque percon­
tanti, quis eſſet ad eam rem potiſſimùm aſ­
ciſcendus, ſuadet Priorem monaſterij Mo­
nachorum, qui ſe Prædicatores appelli­
tant (id eſt pone mœnia Aureliana) adeat, &
cautim virum pertentet.
Eſt verò hic Theo­
logiæ Baccalaureus ( vt vocant ) formatus,
apud vulgus opinione non in celebri, & con­
cionator non omnino peſſimus, vt nunc qui­
dem ſunt theologi: cæterùm vt mihi pòſt
viſum eſt, & ferè ſunt eiuſmodi, famæ per
quàm auidus.
Sed haud etiam coniectura
conſequor, quid genius ille malus captarit,
vt ne ſacerdotem ſuum iamiam ad defectio­
nem ſpectantem, rectà in perniciem indu­
ceret: an quòd ſeriò ſibi promiſerit, theo­
logi mentem, præmij propoſiti magnitu­
dine poſſe corrumpi: hac opinor fiducia,
quòd, vt diuinitùs ſcripſit Maro,
Quid non mortalia pectora cogit
Auri ſacra fames?
Eraſmi Ro­
terodami
hiſtoria ad­
mirabilis.
Hiſtoria
alia.
Tum quòd (vti aiunt) hi qui cum iſtiuſ­
modi hominum genere familiarius ſunt
verſati, ſub illis cucullis, & mendicitatis
nomine deploratiſſimæ nonnunquam men­
tes latitent, intolerabili arrogantia, & ex­
trema pecuniæ cupiditate flagrantes.
Verùm
hoc quidem in medio relinquimus.
Vir igi­
tur perſuaſus hominem conuenit, vtque pe­
detentim illius animum prætentaret, fingit
ſibi codices aliquot eſſe domi, inutiles qui­
dem ſibi, quippe idiotæ, verùm homini lite­
rato longè vtiliſſimos.
Rogat, num quos

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index