Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

Table of contents

< >
< >
page |< < (254) of 389 > >|
306254APPENDIX plex, adhuc tamen ſimul exiſtet in punctis ſpatii infinitis con-
jungens cum unico momento temporis ſeriem continuam pun-
ctorum ſpatii, cui toti ſimul erit præſens per illam ſuam exten-
ſionem virtualem, ut &
Deus per infinitam Immenſitatem ſuam
præſens eſt punctis infinitis ſpatii ( &
ille quidem omnibus o-
mnino ), ſive in iis materia ſit, ſive ſint vacua.
538. Et hæc quidem de ſede animæ: illud autem poſtremo
11Nunquam pro-
duci ab anima
motum, niſi æ-
qualem in par-
es oppoſitas:
quid inde con-
ſequatur.
loco addendum hic cenſeo de legibus omnibus conſtituentibus
ejus conjunctionem cum corpore, quod eſt obſervationibus con-
forme, quod diximus num.
74, & 387, nunquam ab anima
produci motum in uno materiæ puncto, quin in alio aliquo
æqualis motus in partem contrariam producatur, unde fit, ut
nec liberi, nec neceſſarii materiæ motus ab animabus noſtris
orti perturbent actionis, &
reactionis æqualitatem, conſerva-
tionem ejuſdem ſtatus centri communis gravitatis, &
conſer-
vationem ejuſdem quantitatis motus in Mundo in eandem pla-
gam computari.
539. Hæc quidem de anima: jam quod pertinet ad ipſum
22Tranſitus ad
Auctorem Na-
turæ, cujus per-
ſectiones in hac
Theoria elu-
sent maxime.
Divinum Naturæ Opificem, in hac Theoria elucet maxime
&
neceſſitas ipſum omnino admittendi, & ſumma ipſius, atque
infinita Potentia, Sapientia, Providentia, quæ venerationem a
nobis demiſſiſſimam, &
ſimul gratum animum, atque amorem
expoſcant:
ac vaniſſima illorum ſomnia corruunt penitus, qui
Mundum vel caſu quodam fortuito putant, vel fatali quadam
neceſſitate potuiſſe condi, vel per ſe ipſum exiſtere ab æterno
ſuis neceſſariis legibus conſiſtentem.
540. Et primo quidem quod ad caſum pertinet, ſic ratioci-
33Error tribuen-
tium Mundi
originem caſui
fortuito: caſum
eſſe vocem va-
nam ſine re.
nantur:
finiti terminorum numeri combinationes numero fini-
tas habent, combinationes autem per totam infinitam æternita-
tem debent extitiſſe numero infinitæ;
etiamſi nomine combina-
tionum aſſumamus totam ſeriem pertinentem ad quotcunque
millenos annos.
Quamobrem in fortuita atomorum agitatione,
ſi omnia ſe æqualiter habuerint, ut in longa fortuitorum ſerie
ſemper accidit, debuit quævis ex ipſis redire infinitis vicibus,
adeoque infinities major eſt probabilitas pro reditu hujus indi-
viduæ combinationis, quam habemus, quocunque finito nume-
ro vicium redeuntis mero caſu, quam pro non reditu.
Hi qui-
dem inprimis in eo errant, quod putent eſſe aliquid, quod in
ſe ipfo revera fortuitum ſit;
cum omnia determinatas habeant
in Natura cauſas, ex quibus profluunt, &
idcirco a nobis for-
tuita dicantur quædam, quia cauſas, a quibus eorum exiſtentia
determinatur, ignoramus.
541. Sed eo omiſſo, falſiſſimum eſt, numerum combinatio-
44Numerum com-
binationum in
terminis etiam
numero finitis
eſſe infinitum;
ſi rite omnia
expendantur.
num eſſe finitum in terminis numero finitis;
ſi omnia, quæ ad
Mundi conſtitutionem neceſſaria ſunt, perpendantur.
Eſt qui-
dem finitus numerus combinationum, ſi nomine combinationis
aſſumatur tantummodo ordo quidam, quo alii termini poſt
alios jacent:
hinc ultro agnoſco illud: ſi omnes litteræ,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index