Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1emptos velit. Theologus proferri iubet, in­
ſpiciundos ſcilicet.
Promit ille vetus Teſta­
mentum, quod vulgus Biblia vocat, Gallicè
verſum.
Eum codicem vbi contempſiſſet Theo­
logus, ecquos alios haberet percontanti,
grauatim quidem ac detrectanti ſimilis,
alium quendam ſinu abditum producit:
quem euolutum vbi animaduertiſſet impro­
barum artium eſſe magiſtrum, haud etiam
ſcio, an nouitate captui ( ita vt fit) curioſius
inſpectarit, an vt fraudem, quàm ſubeſſe ſen­
tiſcebat, prorſus expiſcaretur.
Rogatus ita­
que quidnam ille placeret, reſpondit.
Male­
ficum ſibi videri librum.
Tum ille ſilentij
fidem obteſtatione ſtipulatus, ait eiuſdem
generis aliquot domi ſibi eſſe, ſed eruditi
homini operam deſiderare: alioqui theſau­
ros immenſos poſſe his libris conflari.
Ibi
arrectior theologus, orat vt eos quoque ad
ſe perferat in ſpiciendos: ſibi rem hanc ve­
hementer eſſe cordi, nec omninò in nego­
tio tam diuino indormiendum: ſibi ſpem
eſſe certiſſimam feliciter euenturum.
Ergo
datis inuicem dextris, miſer ille reliquos li­
bros adfert, Theologus expiſcari non deſi­
nit, donec homo iam eius animi ſecurus,
omni de re palàm facit.
Poſtremò etiam de
Chriſti corpore.
Ibi ille tanquam vehemen­
ter gauiſus, impenſius obſecrat, vt res tan­
tas ſibi oſtendat, ſe iam toto pectore de ma­
turando negotio cogitare.
Hic hominem do­
mum ſuam deducit, vxorem myſterium
illud, reliquaque item maleficij arma de­
promere iubet.
Proferuntur, inſpectantur.
Monachus longè aliud ſimulans ( vt narat
ipſe) rectà inde ad Officialem, quem vocant.
rem defert, virum profectò ſumma vitæ in­
tegritate, & abſoluta Iuris vtriuſque pru­
dentia ſpectatiſſimum, noſtri maiorem in
modum amantem.
Is verò in re tam prodi­
gioſa nihil etiam cunctandum ratus, homi­
nem prodente theologo per regios mini­
ſtros in vincula coniicit non ſine vxore &
filia.
Protinus in ædes irruptum, myſterium
illud adorandum honore quo conueniebat
prolatum, dieique eius quod erat reliquum,
& nos omnis à clero, monachiſque per no­
ctes excubias agentibus, ſolennibus cantio­
nibus, & precibus celebrata.
Poſtridie indi­
cta ſolemnis ſupplicatio: veſtiuntur tape­
tibus vtrinque viæ, quaque ibatur, quaque
ad templum redibatur: perſtrepebant vrbe
tota templa ſacris tintinnabulis.
Procedit
clerus vniuerſus cum ſuis quiſque reliquiis,
tota ciuitate ad ſpectaculum effuſa: digna­
que pompa ſacramentum è conſceleratis æ­
dibus ſublatum, in templum ſalutiferæ cru­
ci ſacrum defertur.
Ibi theologus tam fre­
quenti concione quantam antea viſam fuiſ­
ſe negant, rem omnem non ſine gloriæ ſuſ­
pitione exponit: identidem obteſtans Chriſti
corpus inibi ſub dio appoſitum, vt erat ex
ædibus malefici deportatum.
Fecerat idem
poſtridie facturus, item deinceps, & vt quid­
que illi in cuniculis fuiſſent confeſſi, ita quo­
tidie populo renunciaturus: quòd ſibi cre­
do certiſſimam parandæ immortalitatis ma­
teriam oblatam eſſe iudicaret, niſi Officia­
lis vir minimè ſtultum theologo iam vento­
ſo gloriæ curru volitanti, ſilentium impo­
ſuiſſet.
Excutiuntur & audiuntur aſſiduè à
theologis Lutetia in hoc aſcitis, adhibitis
item duobus Iureconſultis.
Narrauit nobis
Officialis prodigioſa quædam in quæſtio­
nibus à viro aperiri, ſed quæ nondum pro
certis referri poſſent, quod ipſum ſibi parum
adhuc conſtare diceret: mulierem noctu
miſeris modis à cacodæmone vexari, pungi,
cædi, raptari, peneque exanimari: filiam
verò ſui ſecuram, neque quicquam ſupplicij
metu commoueri, quòd ſibi quotidie cum
luce præſtò fieri affirmat neſcio quem, qui
conſolando dolorem illi omnem adimat,
animoque tranquillo eſſe iubeat.
Tenetur à
Magduni malefici, cuius ſuprà memini, vi­
dua.
Hæc ille. Verùm aliquis dubitare poſ­
ſet, ne vnquam maleficus hic infelix dæmo­
nem auocare potuerit?
verùm deficere ali­
quid ſuſpicantem conſilio cum vxore inito,
in laqueos incidiſſe.
Nam ſi dæmon eum
alloquebatur, docere poterat quæ deficerent,
& hominem non amandare in perniciem,
qui iam ſuus eſſet: quique ſi deſiſſet, non
melior futurus erat, quandoquidem non ad
Deum eſſet acceſſurus, vel illum quæſiturus,
ſed dæmonem ob indignationem relicturus.
At dæmon proditor eſt, & ſuos negligit.
Concedatur: nemo tamen adeò eſt malus, vt
ſibi aduerſetur.
Hoc erat abigere homines à
malarum artium ſtudiis, & ſui obſeruatio­
ne, quàm ille maximè efflagitare fertur.
Sed
quanquam hæc dubia ſint, magnam tamen
præbent ſuſpicionem, ne aliquid eſſet, ob fi­
liæ conſolationem.
Sed multa latere potue­
runt.
Ita nos ancipites in his rebus Deus vi­
detur eſſe voluiſſe.
Nam & Pauſanias refert in Atticis, ſingu­

lis noctibus in Marathone campo, vbi Mil­
tiades iam annis tamen quadringentis elap­
ſis, Perſarum centum millia cecidiſſet, vbi­
que Icarus etiam rex antea interfectus fue­
rat, hinnitus equorum audiri, & pugnan­
tium concurſus, Quæ cuique ad hoc ſpecta­
culum accedenti data opera non occurre­
bant.
Sed ſolùm fortuito illuc ſe conferen­
tibus exaudiebantur.
Adeò videtur ſummus
ille opifex nos omninò incertos relinquere
voluiſſe, vt bonis fidei præmia, improbis, at­
que incredulis pœnæ deberentur.
Sed ſi om­
ninò animæ ibi Perſarum excitabant tumul­
tum, oportuit etiam equorum animas quæ
hinnirent ſuperfuiſſe.
Quamobrem veriſimi­
lius erit paulò pòſt prælium illud graue ex­
citatam fabulam è cauſa aliqua naturali ad
ea tempora percrebuiſſe, vt qualemcunque
ſtrepitum confuſo equorum hinnitui, &
concurſu præliantium attribuerent.
Nam­
que in omni nocturno ſtrepitu, qui è terra
prodit, plerunque pars eſt grauior, pars acu­
tior.
Grauiorum ad concurſus hominum, &
gemitus referunt, acutiorem ad equorum
hinnitus.
Quamobrem antiquis relictis
exemplis, ad quædam noſtri temporis deue­
niamus.
Hiſtoria alia
mira.
Refert Nicolaus Venetus in Indica hiſto­

ria, nauclerum Indum cum ceſſaſſent venti,
inuocato, vt ipſe appellabat Deo Mutthiam,
tandem in Arabem quendam illum deſcen­
diſſe, corruptumque hominem exclamaſſe,
per nauimque currentem ad tabulam, quæ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index