Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Table of Notes

< >
< >
page |< < (292) of 361 > >|
306292HYDRODYNAMICÆ
§. 18. Sequitur porro ex præfata affectione probe intellecta, eundem
oriri à preſſionibus effectum ſive lamina aquas ad latera deflectat, ſive cauſa
fingatur motum omnem, quem particulæ aqueæ cylindrum egreſſæ acquiſive-
runt, abſorbens:
Inde intelligitur quid futurum ſit, ſi orificium C M (Fig. 85.)
11Fig. 85. per quod aquæ ex cylindro A B M effluunt, aliis aquis in vaſe P Q F E ſtagnan-
tibus ſubmerſum fuerit:
repelletur nempe cylindrus A B M verſus P Q intra vas
P Q F E, ſi hoc cum cylindro non cohæreat;
At ſi vaſa inter ſe fuerint firmata,
nullam patietur ſyſtema preſſionem prævalentem;
quanta enim eſt preſſio ver-
ſus P Q ab effluentibus aquis, tanta quoque oritur preſſio contraria verſus E F
à continua deſtructione motus, quem particulæ cylindrum egreſſæ acquiſivere.
§. 19. Dixi de preſſione venæ, quam lamina totam etiamſi expanſam
excipit:
Venio ad alteram ſpeciem impetus aquarum, quem ſcilicet ſuſtinent
laminæ fluido undique ſubmerſæ:
puto autem hanc non poſſe abſolute defini-
ri, quia ſingulæ particulæ in laminam impingentes aliter deflectuntur.
Si vero
cujuslibet particulæ deviatio cognita ponatur, non difficilis erit amplius quæ-
ſtionis ſolutio, mutato paullum theoremate, quo §.
17. uſi ſumus eoque ge-
neraliori reddito, nempe tali:
ſi angulus mutatæ in corpore moto directionis non
fuerit rectus, ſed recto minor, tunc quoque minor erit ſumma productorum (de
quâ antea ſermo fuit) in ratione ut ſinus verſus mutatæ directionis ad ſinum
totum.
Igitur pro quâvis guttula indagandum eſſet, quantum directionem mo-
tus ab obice, ſeu lamina curſui oppoſita mutare cogatur.
At in theoria hu-
juſmodi definitiones exhiberi accurate vix poſſunt;
nec experientia probattheo-
remata hanc in rem exhiberi ſolita;
veluti quod conatus fluminis directe con-
tra circulum impingentis duplo ſit major conatu ejuſdem fluminis contra ſphæ-
ram ejuſdem diametri, &
quæ ſunt ſimilia: quod autem quantitas preſſionis
pro ſphæra, qualis dari ſolet ab auctoribus, cum experimentis à Newtono
aliiſque inſtitutis &
in princ. math. phil. nat. recenſitis, ſatis accurate conveniat,
id omnibus bene perpenſis caſui fortuito tribuendum eſſe cenſeo.
Theoremata quæ ad motum in mediis reſiſtentibus theoretice conſideratum
faciunt, tum etiam varias obſervationes phyſicas dedi in tom.
II. Comm. Acad. Sc.
Petrop. & ſeqq. Neque proinde ea hic repetam, quamvis ad inſtitutum no-
ſtrum pertineant;
diutius meditationibus hiſce hydrodynamicis immorari

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index