Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of contents

< >
< >
page |< < (294) of 672 > >|
306294Diſſertatio Decima nus non audent cinaræ radices cineribus obuallatas attingere, qua-
tenus os cinere implere iniucundum eſt;
quia id præſtaret quilibet
alius cinis, nec opus eſſet ficulneos ramos comburere, vt habea-
tur cinis:
ſin autem, quia acer ille cinis cutim vellicat, ac vi
mordaci pruritum excitat;
non ita præcipuè ficulneo conuenit,
quin etiam alijs cineribus vis eadem tribui poſſit:
Nam, teſte Pal-
ladio lib.
1. tit. 35. *Mures ruſticos, ſi querneo cinere aditus eorum*
*ſatures, attactu frequenti ſcabies occupabit, acperimet:
* quo eo-
dem Authore, *Formicas abiges, cochlearum vacuas teſtas ſi vſſeris,*
*&
eo cinere for amen inculces. *
Maur. An cinis ficulneus terreno humore imbutus mures depel-
lat odoris (illis quidem intolerabili) fœditate?
non enim omnia
omnibus animantibus æquè benè, aut malè olent.
Pluribus certè
felium odor grauis non eſt;
at non item muribus, qui arrodere non
audent ſemina priùs reſperſa cinere muſtelæ, aut felis, diluto, ſi
Plinio credimus lib.
18. cap. 17. *Mures,* ait, *abiguntur cinere mu-*
*ſtelæ, vel felis, diluto, &
ſemine ſparſo, vel decoctarum aquâ: *
*ſed redolet virus animalium eorum etiam in pane.
* Odor igitur in
cineribus aliquis ineſt.
Quid ergo, ſi ficulneus cinis muribus fe-
lem redoleat, aut muſtelam, cum quibus non conueniunt?
Ex
Mizaldo de ſecretis hortorum.
*Multi in ficulneo lixiuio proijcien-*
*da ſemina præmacerant.
* Vtrum ad tutelam, an ad fœcundita-
tem, incertum.
Audiui narrantem ſe legiſſe à Cornelio Agrippa
ſcriptum, Si cerebrum muſtelæ coagulo addatur, à muribus non
attingi caſeos, neque corrumpi vetuſtate:
id quod, niſi inter
familiaria Authori illi commenta reijciatur, tribuendum videtur
infeſti animalis odori, quem ferre non poſſunt:
ideoque fortaſſe
ſimiliter ex ficulneo illo cinere terrâ obruto particulæ aliquæ ſa-
linæ humore diſſolutæ halitum emittunt ſiuè muribus fœtoris
acerrimi, ſiue qui cum ſpiritu attractus in pulmones, præcor-
dia vexet.
Grad. Salem, quem cineres continent, ſi ab admiſtâ terrâ li-
beretur, poſſe ſulphureas particulas aut Spiritus, proximorum
corporum in motum incitare, &
ſibi vnire, atque adeò ſiue gra-
tum, ſiue tetrum odorem gignere, mihi facilè perſuadeo:
Nam
ex Tarentino, Nuces iuglandes ad cinerem exuſtæ, &
cum maio-
ranâ tritæ, atque cum pane puro aquâ madefacto, caſeoque ca-
prino, in maſſas coactæ, opportunæ ſunt ad Thynnos capiendos:

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index