Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
231
231
232
232
233
233
234
234
235
235
236
236
237
237
238
238
239
239
240
240
< >
page |< < of 403 > >|
1hac de cauſa malo appoſita erat, acceſſiſſe.
Carbones quoque qui ibi aderant deuoraſſe,
& galli ſanguinem petiiſſe, quem protinus
iugulato gallo exugit.
Inde rogaſſe, quid­
nam peterent?
reſpondente nauclero, ven­
tos, & qua ex parte exponente, illos intra
triduum daturum ſe pollicitus eſt.
Admonuit
quoque eos vt in occaſionem parati eſſent.
Soluta coniuratione Arabs nullius eorum
quæ vel prædixerat, vel paſſus fuiſſet me
mor.
Tempore tamen conſtituto, omnia ex
ſententia ſucceſſerunt.
Ergo videntur ali­
quid, aut poſſe, aut præſcire dæmones, ſed
ob contemptum multa obliterata ſunt.
Con­
temptus euenit, quoniam plerique his ar­
tibus confiſi non ſolùm malè periere, ſed
nihil egregium in arte ſua ſunt conſecuti.
Id non tantùm artis leuitate contingit,
quantum tractantium audacia, qui hoc ſo­
lo auxilio ſibi multa pollicentur.
Sed qui
iam armis, aut eruditione, aut arte aliqua
præſtant, videntur ab his non leue incre­
mentum habuiſſe: velut Petrus Aponenſis
Conciliator dictus, qui palàm eſt gloriam
æternam conſecutus necromantiæ auxilio,

vt ipſemet teſtatum reliquit.
Erat vir alio­
quin inclytus, ſi labe hac caruiſſet.
Vigebat
olim in Hiſpania hæc ars, publicéque doce­
batur in Salamantica academia, nunc ve­
rò publicis legibus ſublata eſt.
Vnde ibi
aliqua adhuc artis experimenta ſuper­
ſunt.
Nicolai Ve­
neti hiſto­
ria,
Petrus Apo­
nenſis maxi­
mus necro­
manticus.
Conſtantini
Fontani hi­
ſtoria.
Narrabat mihi Don Conſtantinus Fon­
tanus Hiſpanus Theologus, & ab exomolo­
geſi Principis Philippi Hiſpaniarum, dum
in Pinthia, ſeu Valleoletana, vulgato no­
mine Vagliadolit ciuitate Hiſpaniæ, in do­
mo typographi, quæ malè obſtrepitus au­
diebat nocturnos diuerſaretur, prima nocte
incubum ſenſiſſe: ſed cùm oliuas nigras in
cœna comediſſet, naturale exiſtimaſſe,
cùm incubus inter morbos numeretur.
Se­
quenti nocte ſuper lecto videt, auditque fe­
les concertantes, quod quanquam durum
videretur, quia tamen eſſe poterat, & hoc
naturale eſſe duxit.
Tertia autem nocte
cùm nondum dormitum iſſet, de hiſque diſ­
ſereret, tubæ vocem quaſi in aure audiuit.
Exiſtimans ſibili ſpeciem eſſe, pueros vide­
bat, qui ibi aſtabant ridentes: tum vox illa
cubiculum circuire cœpit, perfectoque cir­
cuitu ſub lecto ſe abdidit, ibi diu ſtrepens,
cùm nihil videretur.
Sed nullibi magis ſeu
dæmonum, ſeu mortuorum veſtigia videre,
aut audire licet, quàm circa morituros, aut
poſt ingentes clades, vel peſtilentiæ tempo­
ribus.
Dupliciter autem morituris hæc eue­
niunt: vel ipſis, vnuſquiſque enim antequam
moriatur aliquid videns terretur: & poſt­
quàm viderit, non ſuperuiuit.
Et quanquam
naturale eſſe poſſit, mirum tamen eſt.
Vidi
clariſſimum virum qui cùm mouere ſe non
poſſet, vbi cò ventum eſt, parum abfuit
quin lecto ſe excuteret, aufugerintque cu­
ſtodes: nam alta nocte id contigit.
Vel aliis
hæc contingunt: quòd enim Principibus
fulgura, & Cometes, & ſidus in cœlo,
mortis præſagia, id priuatis inconditis ſtre­
pitus, quales ego circa tales ſæpius vidi, &
audiui, ab aliiſque accepi.
Verùm in his quæ
ego ſum aſſecutus non decipior.
Vbi etiam
multa cadauera hominum malè ſepulta ia­
cent, proculdubio quædam apparent terri­
bilia, ſed quibus etiam naturalis ratio ſub­
ſcribere poſſit.
Porrò de his & peſtilentiæ
inuſitatis vocibus, curruumque imaginibus
quæ videntur, & tanquam ſubitò euertan­
tur ſtrepitibus, & fragoribus, in libris de
Varietate rerum ſatis locuti ſumus: nec ſat
monuiſſe, fuerit, experimenta perſuadere,
non demonſtrare.
Diſputationiſque genus
hoc tale eſſe, vt affirmantibus nunquam de­
futura ſit fuga, atque certamen contradi­
centium, negantibus experimenta: vt non
ſatis hæc futura videantur ad opinionem de
dæmonibus apud ſtudioſos confirmandam.
Nam de Telchinibus, cauſam dicere poſſu­
mus eſſe naturam lapidum, aut nimis fragi­
lium, aut corrupto ſpiritu redundantium
ſulphure, ac bitumine exuſtis.
Illud nos ma­
gis mouet, quòd cùm aër, ætherque tantæ
ſint magnitudinis, regioque illa adeò amœna,
videamuſque terram habere ſua viuentia,
metalla, lapides plantas, aquam, & ipſam
piſces, tum aërem hunc infimum, quæ reſ­
pirant animalia, veriſimile haud videtur tan­
tam
molem vita ex toto eſſe deſtitutam:
quin potius credendum eſt animalîa ibi eſ­
ſe tanto his inferioribus excellentiora, quan­

to regio illa clarior iſta eſt, ac purior in­
feriore.
Hoc enim in cæteris ( vt dixi ) ele­
mentis cùm obſeruatum à natura videamus,
nec in Elementis tantùm, ſed etiam cœlo,
credendum eſt hanc totam machinam aë­
ris ſublimioris animalibus his, quæ nos dæ­

monas quaſi ſapientes vocamus, plenam eſ­
ſe.
Nolim ego ad trutinam hæc ſectari, ve­
lut Porphyrius, Pſellus, Plotinus, Proclus,
Iamblicus, qui copiosè de his quæ non vide­
re, velut hiſtoriam natæ rei ſcripſerunt.
Philoſophus ſum ego, placitis quantum li­
cet Peripateticorum hærens: hi verò non
admittunt dæmonas: nec probabilis eſt opi­
nio, quæ illos concedit in tam vaſta mole,
nam hic vt aues, & longè plus frequentes
adeſſent: cùm vix in vna prouincia tota ſe­
mel veſtigium, & in pluribus annis appa­

reat.
Principes etiam, quorum fortuna eſ­
ſe ſapientiſſimos mortalium ſuadet, hæc, ta­
liaque contemnunt.
Illud multos mouet,
quòd ſi vitas primas, ſeu mentes agnoſcunt,
mortales erunt ſimul ac immortales, quod
eſſe non poteſt, Si non, quid prohibetne hu­
manum genus deleant?
inuiſibiles quum
ſint, & nullius imperio addicti.
Vnum tan­
tùm ſcire præſtat, non dicere quenquam
probum hominem, dæmonum, etiam ſi ſint,
auxilio vti, contempto Dei optimi benefa­
ctoris, & à quo cuncta accepimus, noſtri nu­
mine.
Ingratiſſimi enim opus eſt hoc homi­
nis: videmuſque eos qui talibus ſtudent, aut
illorum falſa perſuaſione dementatos.
Con­
ſtat enim ex religionis inſtituto peſſimos
eſſe.
Si verò aliquid aliud eſt, tum ex ſacri­
ficiis, tum ex natura ac potentia ambitio­
ſiſſimos.
Quod ſi Dei conſenſu iſta fiunt, pa­
rent miniſtri regi.
Dæmonum igitur auxiliis
inniti fallax, & periculoſum plerunque, im­
probi autem aut ſtupidi ſemper.
Dei enim
omnia ſunt.
Præcantationes autem quæcun-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index