Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1
Non eſſe Atomorum minùs, quàm Aristoteleæ Materiæ
tolerabilem in Religione Poſitionem.
XXI. Quæ ſelegiſti prætereà, tanquam nimia faci­
litate admiſſa à me, &, quantum tu infers, ad Religio­
nem attinentia; ea continentur verbis illis, quibus repe­
tis me dixiſſe, Orium, & interitum; incrementum, ac
decrementum, omnemque alterationem, qua calor, frigus, hu­
mor, ſiccitas; itemque color, odor, ſapor, & qualitates aliæ
gignuntur, nihil videri eſſe aliud, præter motiones localeis, qui­
bus rerum principia, tenuißima licet, atque inſenſibilia, variè
inter ſe concernuntur, excernuntur, accedunt, abſcedunt,
tranſponuntur, &c.
Ego verò, obſtupui ſanè hæc, quæ
ſunt merè Phyſica, & ad ſtatum purè naturalem atti­
nent, tranſducta abste fuiſſe in Theologiam, ac ſtatum
ſupernaturalem.
Quippe oportet non iſta modò atro
lapillo ſubnotare, ſed etiam quicquid dici poteſt ab
vniuerſis Phyſicis, ſi nihil planè dicendum eſt, quod
pari ratione non poſſit tranſduci, parique modo acci­
pi; vt ſi nihil diſtinguendum foret inter id, quod fit
ſolis naturæ viribus, & id, quod fit, fierive poteſt ſuper­
naturali virtute.
Cauſſaris primùm, quòd Democriti,
& Epicuri Atomos tanto iam tempore à Regno Philoſophico
merito ſuo exſulanteis, & tot iam ſæculorum, ac ſapientum
omnium præiudicio damnatas reuocare ab exſilio, iterumque
in Academiam retrudere moliar.
At ego nihil molior,
méque eum non habeo, qui retrudere, reuocareve ali­
quid valeam: ſed quia veritatis deſiderio teneor, & il­
lam tamen (ſeu hebetudo, ſeu infœlicitas mea eſt) non
reperio in Philoſophico, quod tu dicis, Regno; idcircò

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index