Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
[Figure 141]
[Figure 142]
[Figure 143]
[Figure 144]
[Figure 145]
[Figure 146]
[Figure 147]
[Figure 148]
[Figure 149]
[Figure 150]
[Figure 151]
[Figure 152]
[Figure 153]
[Figure 154]
[Figure 155]
[Figure 156]
[Figure 157]
[Figure 158]
[Figure 159]
[Figure 160]
[Figure 161]
[Figure 162]
[Figure 163]
[Figure 164]
[Figure 165]
[Figure 166]
[Figure 167]
[Figure 168]
< >
page |< < of 403 > >|
157[Figure 157]
ERGO diuorum vita felix eſt,
ſecura
, ſempiterna: homi­

nibus
breue æuum, infelix,
ac
ſuſpicionibus, & timore
plenum
, quo fit vt à multis
egregiis
operibus retrahatur.
Tempus verò
quæ
agitat comminuit, & quantò arctius,
magis atterit.
Vnde ictus, vt velociores

ſunt
, ita maius inferunt detrimentum.
Nec
quicquam
videtur mortalibus triſtius angu­
ſtia
temporis: illa vrget, impedit, terret,
præcipitem
agit, imperfecta que reddit ope­
ra
.
In diuis ergo ipſis nihil eſt quo angantur,
ſed
omnia æquali quadam felicitate tranſi­
gunt
.
Intellectus autem diuturnior, quò
tenuior
: nam primæ cauſæ proximior eſt,
quò
ſubſtantia tenuiore præditus.
Omnis ve­
intellectus etſi gaudeat ſempiterna quie­
te
, ſecuritate felice, beatitudine completa,
luce
immenſa, ac ſempiterna, & claritate
tanta
, vt eam homo, vel ex milleſima par­
te
non queat imaginari: vel ſi comprehen­
deret
, momento ſuſtinere.
Cumque Sol lu­
ceat
intellectu, qui ei eſt tanquam anima,
ſin
ab eo ſecedere poſſet intellectus, non
aliter
luceret Sol quàm terra.
Maximum
tamen
eſt inter vitas, noſque diſcrimen.
At­
que
inter ipſas etiam longe maius: quòd
enim
apud nos maximum eſt comprehendi
nequit
: at quod compræhendi nequit, in in­

finitum
progreditur.
Etenim quum oculus
noſter
, tam clarè parum luceat lumine anime
noſtræ
, qualem dicemus eſſe ſplendorem ea­
rum
intelligentiarum, quarum claritate Lu­
na
ſplendet, inde cæteræ ſtellæ, ac multò
magis
Sol?
Dubitatur autem, quomodo de­
lectari
poſſint.
Namque omnis delectatio,
vt
ſuperiùs viſum eſt, poſt triſtitiam fit, aut
dolorem
.
Aut ipſas non mutari dum dele­
ctantur
, neceſſe eſt.
Quòd ſi poſt triſtitiam
delectantur
, triſtitiam pati conſentaneum
videtur
.
Si autem non mutantur, delectatio
nihil
erit: quòd enim non mutat, nihil ad­
dit
, eſtque ac ſi non eſſet.
Si autem ſemper
augetur
, in finita facta eſſet, nec augeri poſ­
ſet
?
Sed & infinitas ſoli Deo conuenit. At ſi
viciſſim
augetur, minuiturque, cum triſti­
tia
fiet.
Neque enim ſolius mali aduentu
dolor
, aut triſtitia, ſed etiam imminuta prio­
re
felicitate, vt qui è gratia Principis, aut
amici
exciderunt: Sed & ſi non delectantur,
felices
eſſe non poterunt, parumque differet
hoc
ac ſi non eſſent.
Athei enim fuerunt
non
minus, qui ſuperos eſſe negarunt feli­
ces
, quàm qui non eſſe exiſtimarunt.
Duo­
rum
igitur alterum eſſe neceſſe eſt: vel vo­
luptatem
hanc noſtram quæ cum motu eſt,
imaginem
tantùm eſſe voluptatis: vel vt vo­
luptas
in his ſine motu quidem prorſus ſit,

ea
verò ex quibus perpetuò mutentur.
No
bis
voluptas fortaſſis ſemper eſt cum motu,
quia
& nos cum illo ſemper ſumus.
In his
verò
ſine, quia & ipſi motus omnis expertes
ſunt
.
Cuius quidem rei quandam hîc leuem
habemus
imaginem in amore, in quo abſ­
que
mutationis ſenſu vllo, imò neque deſi­
derio
delectantur.
Mutatione autem rerum
nobis
immotis delectationem fieri experi­
mur
, cùm gemmas alias, atque alias inſpi­
ciendo
, non intermiſſa, aut imminuta vo­
luptate
, ſenſus & animus noua quidem ſpe­
cie
, ſed ſuauitate eadem perfunditur.
Ea autem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index