Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485
page |< < of 406 > >|
1tudini partes ſeptem. Quod ſi amoris columnis mutulos capitu
lorum loco ponere libuerit: tunc his utemur lineamentis: quibus
in portis uterentur ionici.
Perpendebunt igitur hic / quales il
lic auriculæ.
Eorum hæc eſt ratio. Mutulorum ipſorum latitudo
fiet quantum fuiſſet in columnationibus supremus columnæ ſcapus
amota torquis et nextruli prominentia.
Pendebitque quantum ſuiſſet
altitudo corynthii capituli amoto capituli operculo.
Promi
nentia mutuli iſtius non excedet cimatium trabis regiæ.
Habuere et pleriſque in locis cum ad neceſſitatem tum ad uolupta
tem nonnulla quæ ornamentum reciperent: et urbem digniorem red
derent.
Perpulchrum fuiſſe apud achademiam lucum diis ſacra
tum referunt: quem excidit Sylla ad aggerem contra athenas ex
truendum
.
Alexander ſeuerus adiunxit thermis ſuis nemus: ther
miſque antonianis egregias addidit natationes.
Agrigentini
ſtruxere ex uictoria: Zelonis contra charchedonioſ natationem
ſtadiorum ſeptem: profundam cubitos uiginti: ex qua etiam uecti
gal caperent.
Apud tyburtum publicam et celebrem fuiſſe biblio
thecam
memini me legiſſe.
Libros athenis publice poſuit Pi
ſiſtratus primus.
Xerſes eam librorum copiam in perſas aſporta
uit
.
Seleucus reſtituitchstelle ṡ In ægypto. Prolomei reges bibliothe
cam habuere uoluminum ſeptingentorum milium.
Sed quid publi
ca miremur?
In gordianorum bibliotheca libros fuiſſe ad
lxii.
M. comperio. In agro laodiceo templo Nemeſis maxima
concelebrabatur medicorum ſcola a zeuſide conſtituta.
Apud
carthaginem ſcribit Appianus ſtabula fuiſſe elephantorum tre
centa.
et ſtabula item equorum. cccc: et naualia quæ caperent
naues, ccxx.
et armamentum et horrea et ubi pabula exer
citus
conderent atque ſeruarent.
Vrbem Solis quam the
bem
nuncupant / ſtabula habuiſſe publica centum ampli
tudinis
tantæ / ut ſingulis ſub recto equi ducenti haberen
tur
.
In propontide inſula cizico duo erant portus. In me
dio
erant naualia: ſub quorum tectis naues haberentur du
centæ
.
Apud pyreum armamentarium Philonis opus celebre
et ſtatio erat inſignis nauium quadringentarum.
Naualia ſtruxit

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index