Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
301
301
302
302
303
303
304
304
305
305
306
306
307
307
308
308
309
309
310
310
< >
page |< < of 1055 > >|
1ueniendum quo volumus, quàm tenuit Ariſtoteles lib. de ſomno, qui nullum tempus concedit for­

mæ quo ſit in poteſtate ad functionem, ſed rem eſſe tum decernit, cùm functio apparet.
Atenim ſi
locus ſit, eſt præter naturam.
Sic igitur operatio eſt forma in actu. Nec eſt quoddam coniunctum,
veluti compoſitum è diuerſis eſſentiis.
Quòd ſiquandò dicitur eſſe actu, non aut actus; reuera tamen
eſt actus, & eius vocis abuſus, ſicuti quando nonnunquàm ab Ariſtotele dictum eſt, materiam eſſe
δυνάμει .i.
poteſtate; cùm tamen ipſa ſit verè δύναμις & poteſtas, illo, vt opinor, comprehenſo, cuius
eſt functio, quandò eſt ipſum compoſitum, vt ſiquis ſemen diceret hominis eſſe materiam, atque illud
hominem eſſe potentia, non aut potentiam hominis: reſpiceret enim non materiam ſimpliciter, ſed quate­
nus eſt cum priuatione hominis, aut contraria forma coniuncta; planius aut, vt inquit Ariſtoteles,
tametſi homo ſimpliciter & eius eſſentia ſunt idem, nihilominus habita ratione materiæ ſenſilis ex
qua homo exiſtit, dicitur hominis eſſentia.
a Quod item opponebatur, animam alentem non fore

ſub actus primi definitione, dicimus ita fore nimirùm, ſi acceſsione ſecundi primus interiret: at
ſeruatur actus primus etiam ſuccedente ſecundo.
Neque id mirum tibi videatur, ſi rationem ordi­
nis illius animaduertas: etenim prope idem, atque in numeris in hac re contingit: nam cum è dui­
tate fit ternio; remanet in ternione duitas, eius aut ratio perit: ſic primus actus in ſecundo rema­
net ſecundùm materiam, ratio verò qua exprimitur ille ordo, prorſus aboletur.
Ita de genere dif­
ferentiaque
.
dicendum: eſt enim quid vnum definitio per ſe, nec per ſe genus, aut differentia per ſe, ſed

tamen & genus & differentia conſeruantur in definitione, dicas tu, ſecundùm materiam conſerua­
tur vtriuſque propria ratione conſopita, & in tertiam tranſeunte quæ eſt definitio.
Neque nos mouent
auctoritates obiectæ, qui nouerimus, illum eſſe eiuſmodi ſcriptorum ſenſum quem nos ipſi profite­
mur.
Neque nos etiam lateat Philoponus aliquando aſſerens motum cęleſtem complere eius corporis eſ­
ſentiam
, qui fortaſſe viderit functionem corporis cęleſtis ab ipſomet Ariſtotele habitam fuiſſe conuer­
ſionem in 2. libb. 7. de cęlo, vt prorſus eorum dicta, vel hoc iubente noſtro præceptore, in meliorem
partem accipienda eſſe credamus; ac ſi id non expreſſerint; ita voluiſſe dicere oſtendamus, talem enim
proportionem primorum Ariſtotelis interpretum ſententiæ apud nos habent, qualem veterum opinio­
nes apud ipſum.
Vt vltimum euertatur, aliqua prænotanda ſunt quæ cum rerum natura concor­
dent, & pariter cum poſitione noſtra conſentiant: ſiquidem noſtrum conſilium ſit, quoad poſſumus,
ex ipſius naturę fundamentis exprimere veritatem quæ tametſi paucis verbis continetur: at propter
ἀπειριαν interpretum, vt Ariſtotelica voce vtamur, ne diſſenſionem vocemus; multis ambagibus
eſt inuoluta, quocirca etiam, vt euolueretur, multis item verbis opus fuit.
Igitur cùm ab illis accipitur,

omnem motum determinari termino ad quem; ſiquis non repugnet, non video primum, quomodo
conficiatur propoſitum: quandò animi functiones in motib. numerari non ſoleant.
Ac nos initio no­
ſtræ methodi ſignificauimus motum qui tractatur in phyſicis, eſſe verè motum, non metaphoricè, cu­
iuſmodi ſunt animi functiones, & omnis functio formæ generatim.
Quapropter etiam illa pronun­
ciata pertinent ad veros motus, nihil attinent ad motus metaphoricos.
Verùm ſiquis paullò per­
uicacior illud etiam contendat in motib. metaphoricis analogiam quandam retineri, ex quo efficia­
tur, vt in ſuo quoque genere ſint termini & ſubiectum, atque ideò videri termino ad quem hanc item
ſpeciem motus eſſe determinandam, audiat & hoc à nob.
Motus initium non eſſe vniuſmodi: etenim
duplex eſt habitudo motus, vna quidem ad illud à quo eſt, altera ad illud in quo.
Fatebor igitur ter­
minos motus pertinere ad ſubiectum, quippe quòd in eo fiant mutationes ex vno termino in alte­
rum
illi contrarium, nihil ad illud principium, à quo.
Sed ita ſe habent motus iſti ad formam, vt à quo.
Igitur in forma nulla ratio determinationis à termino ad quem petenda eſt. Nam, ſicuti qui al­
befacit non afficitur, nec albus euadit, ſic neque forma quę eſt in officio, à quoquam afficitur, aut
immurata quicquam extrinſecùs aſſumit.
Specta obſecro animum alentem, ipſe quidem facit quan­
tum: quantitas verò non animo accedit, ſed corpori & compoſito: & hæc ſunt illa quæ augentur.
er­

go quantitas eſt accidens corpori, non animo & formæ.
Nec vnquam obſeruare potuiſti apud
Ariſtotelem, terminum ad quem determinare motum, quia ſit in mouente, ſed in mobili duntaxat.
Tibi fortaſſe ſuccurret animus ſentiens, aut intelligens, quorum munus in patiendo collocamus. ex
quo efficiatur etiam vt illorum officia, quia poſita ſint in patiendo, à termino ad quem nuncupanda,
itidemque.
definienda ſint. Neque id obſtat, quòd ille ſit motus quidem metaphoricus. Ita vt ſicut
aër à lucido metaphoricè afficitur, nihilominus ea eſt mutatio qualitatis, & accidens.
ſic etiam animi
mutatio ab accidentis forma definiat in accidens, & proinde ſit accidens.
Atqui hîc quoque ani­
maduertendum
cenſeo genus mutationum metaphoricarum vnius non eſſe rationis: ſiquidem & ſi
omnem genus formarum aduentitiarum efficit mutationem metaphoricam: at ſenſiliter aliqua mutatio
ſit, & habet pro ſubiecto materiam ſenſilem, quà ſenſilis eſt, in qua exiſtit potentia naturalis, & habi­
litas ad formam ſenſilem accipiendam, ex quo mutatur pro naturali potentia ſenſiliter accipiens
formam.
Quare etiam termino ad quem determinari debet. Alterum genus eſt, vbi forma quidem
excipitur; ſed ſine materia ſenſili, nec ſenſiliter.
Quocirca non eſt vera acceptio, neque eiuſmodi,
vt aliquod prædicamentum afferat, ſicuti terminum, vnde ſit ſumenda determinatio.
Nam tametſi

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index