Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
301
301
302
302
303
303
304
304
305
305
306
306
307
307
308
308
309
309
310
310
< >
page |< < of 360 > >|
1exploro, num illi qui exſulant, ac fortè merito non ſuo,
oſtendere quædam veſtigia propiora, ac tutiora poſ­
ſint.
Et Epicuro quidem, vt pote iuniori, teſtimonium
dicere Ariſtoteles non potuit; ſed Democrito tamen
dixit, cùm cum non commendauit modò, ſed prætulit
etiam Platoni, quem aliunde Sancti Patres Ariſtoteli
ipſi prætulerunt: quantumcumque ipſe deinde recla­
mantibus Patribus, Philoſophicum Regnum obtinue­
rit, exſulante ſimùl cum aliis Platone.
Ac meritó­
ne, an immeritò Atomi cum iis exſulent (etiam cum ipſo
Platone dico, cumque aliis, pręter Demoeritum, & Epi­
curum, viris ſapientiſſimis, qui ipſi quoque illas ſub
aliis aſſerüere nominibus) non eſt heic diſſerendi lo­
cus.
Hoc ſolùm dico, videri poſſe aſſertores Atomo­
rum nihil magis peccaſſe, quàm ipſe peccârit Ariſtote­
les, quòd eſſe dixit Materiam primam.
Siquidem ipſis
Atomi nihil aliud ſunt, quàm prima Materies, ex qua
primitùs omnia componuntur, in quam vltimò omnia
reſoluuntur; tametſi in eo à Materia Ariſtotelica diffi­
deat, quòd ſit quid (ſcilicet ſubſtantia, ipſaque corporea)
quòd quanta, quòd qualis (hoc eſt figurata) quòd
prædita motu.
Quòd ſi illi quidem Atomos fecerunt
æternas, ac ingenitas; an-non Ariſtoteles quoque ſuam
illam Materiam æternam, ac ingenitam fecit?
Ft, ſi
nihilominùs Materia Ariſtotelis retinetur, quatenus à
Deo producta (ſecus ac illi viſum fuit) initio Mundi
aſſeritur: quid retinere Atomos vetat, quatenus pro­
ductæ à Deo (ſecus ac iſtis placuit) initio Mundi aſſe­
runtur?
Æqua certè conditio eſt; neque, ſi quis cum hac
cautione admittat eſſe Atomos, videtur eſſe illi magis,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index