Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

Page concordance

< >
< >
page |< < of 524 > >|
1
DE MOTU
CORPORUM
Corol.1. Eſt igitur reſiſtentia in loco infimo Cad vim gravitatis,
ut area (OP/OQ) IEFad aream PINM.
Corol.2. Fit autem maxima, ubi area PIHReſt ad aream
IEFut ORad OqueEo enim in caſu momentum ejus (nimirum
PIGR-Y) evadit nullum.
Corol.3. Hinc etiam innoteſcit velocitas in locis ſingulis: quippe
quæ eſt in ſubduplicata ratione reſiſtentiæ, & ipſo motus initio æ­
quatur velocitati corporis in eadem Cycloide abſque omni reſiſten­
tia oſcillantis.
Cæterum ob difficilem calculum quo reſiſtentia & velocitas per
hanc Propoſitionem inveniendæ ſunt, viſum eſt Propoſitionem ſe­
quentem ſubjungere, quæ & generalior ſit & ad uſus Philoſophi­
cos abunde ſatis accurata.
PROPOSITIO XXX. THEOREMA XXIV.
Si rectaaB æqualis ſit Cycloidis arcui quem corpus oſcillando de­
ſcribit, & ad ſingula ejus punctaD erigantur perpendiculaDK,
quæ ſint ad longitudinem Penduli ut reſiſtentia corporis in ar­
cus punctis correſpondentibus ad vim gravitatis: dico quod
differentia inter arcum deſcenſu toto deſcriptum, & arcum
aſcenſu toto ſubſequente deſcriptum, ducta in arcuum eorundem
ſemiſummam, æqualis erit areæBKaB a perpendiculis omnibus
DK occupatæ.
Exponatur enim tum Cycloidis arcus, oſcillatione integra de­
ſcriptus, per rectam illam ſibi æqualem aB,tum arcus qui deſcribe­
retur in vacuo per longitudinem AB.Biſecetur ABin C,& pun­
ctum Crepræſentabit infimum Cycloidis punctum, & erit CDut
vis a gravitate oriunda, qua corpus in Dſecundum tangentem
Cycloidis urgetur, eamque habebit rationem ad longitudinem Pen­
duli quam habet vis in Dad vim gravitatis. Exponatur igitur vis
illa per longitudinem CD,& vis gravitatis per longitudinem pen­
duli, & ſi in DEcapiatur DKin ea ratione ad longitudinem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index