Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1que ad animam, corpuſve pertinent. Ob
mutuum conſenſum vim habere exiſtiman­
dum eſt: nam & anima animæ affinis eſt.
Reliquas multi auerſantur vt impias, ego
vt eſſet veræ optarem: non enim nunc pe­
riculum
eſt idololatriæ, ſed ne Epicurei ſimus,
potius periclitamur: quamobrem ſi conſta­
ret ſolis verbis, & maximè quæ Chriſti no­
men continerent, accerſiri piſces, aut vinum
in doliis ſeruari, aut dæmonas aliquos eſſe,
quónam meliore modo humanum genus ad
pietatem reuocare poſſemus.
Porrò de dæ­
monibus atque animæ immortalitate in li­
bris θεονοσοῡ dictum ſatis eſt.
Dæmones &
mortui, &
vbi maximè
ſentiantur.
Autores qui
de Dæmoni­
bus ſcripſe­
runt.
Dæmonas
non dari quæ
ſuadeant ra­
tiones.
Dæmonium
conſuetudine
vtentes im­
probi.
Dubitatur autem de mortuis hominibus

an feliciores ſint viuentibus.
Reſponſum eſt
ſapienter, neutros.
Hi quidem perpetuò in
vmbra mortis requieſcunt, æternumque
omni dolore ac moleſtia carent, æternaque
in tranquillitate, ſuauiter ociantur.
Propte­

rea bene ſcriptum eſt: Beati mortui qui in
Domino moriuntur.
Hæc igitur eſt extrema
felicitas mentis noſtræ.
Ergo ſi mortui, in­
felices eſſe nequeunt: qui viuunt, poſſunt
eſſe felices.
Deterior eſt conditio morien­
tium: hi enim ſoli ſunt omnes, etſi reges,
& cum multis cadant.
Sibi enim ſoli quiſ­
que moritur, & mori videtur.
Solitudo verò
cùm dolore iuncta acerbo, grauiſſima eſt, &
intolerabilis.
Nam ſolatium eſt miſeris, ſo­
cios habere pœnarum.
At qui moritur,

etiam ſi cum aliis mille moriatur, ſocium
habere nequit.
Ergo tunc vaſtitas eſt, atque
ſolitudo miſerrima.
Ita viuentibus maxima
eſt voluptas in ſocietate.
Viuere dicuntur,
qui ſecundùm virtutem viuunt, perpetuo­
que viuunt.
Homo improbus nullo genere
vitæ viuit: diui vtroque: probus altero: ob id
probus homo & ſi aliquid tale eſt, ſolus
felix eſſe poteſt, & diuis ipſis propinquiſ­
ſimus inter mortales omnes, ac maxi­
mè perſimilis.
Hoc verò magis breuior
eſt Princeps probus, nam hic Deo compa­
ratur.
Mortui an
vt uenies fe­
liciores.
Morientes
omnes ſoli.
Probus vir
diuis maxi­
mè ſimilis.
157[Figure 157]
LIBER VIGESIMVS.
De primis ſubſtantiis, ſeu Vitiis.
ERGO diuorum vita felix eſt,
ſecura, ſempiterna: homi­

nibus breue æuum, infelix,
ac ſuſpicionibus, & timore
plenum, quo fit vt à multis
egregiis operibus retrahatur.
Tempus verò
quæ agitat comminuit, & quantò arctius,
eò magis atterit.
Vnde ictus, vt velociores

ſunt, ita maius inferunt detrimentum.
Nec
quicquam videtur mortalibus triſtius angu­
ſtia temporis: illa vrget, impedit, terret,
præcipitem agit, imperfecta que reddit ope­
ra.
In diuis ergo ipſis nihil eſt quo angantur,
ſed omnia æquali quadam felicitate tranſi­
gunt.
Intellectus autem eò diuturnior, quò
tenuior: nam eò primæ cauſæ proximior eſt,
quò ſubſtantia tenuiore præditus.
Omnis ve­
rò intellectus etſi gaudeat ſempiterna quie­
te, ſecuritate felice, beatitudine completa,
luce immenſa, ac ſempiterna, & claritate
tanta, vt eam homo, vel ex milleſima par­
te non queat imaginari: vel ſi comprehen­
deret, momento ſuſtinere.
Cumque Sol lu­
ceat intellectu, qui ei eſt tanquam anima,
ſin ab eo ſecedere poſſet intellectus, non
aliter luceret Sol quàm terra.
Maximum
tamen eſt inter vitas, noſque diſcrimen.
At­
que inter ipſas etiam longe maius: quòd
enim apud nos maximum eſt comprehendi
nequit: at quod compræhendi nequit, in in­

finitum progreditur.
Etenim quum oculus
noſter, tam clarè parum luceat lumine anime
noſtræ, qualem dicemus eſſe ſplendorem ea­
rum intelligentiarum, quarum claritate Lu­
na ſplendet, inde cæteræ ſtellæ, ac multò
magis Sol?
Dubitatur autem, quomodo de­
lectari poſſint.
Namque omnis delectatio,
vt ſuperiùs viſum eſt, poſt triſtitiam fit, aut
dolorem.
Aut ipſas non mutari dum dele­
ctantur, neceſſe eſt.
Quòd ſi poſt triſtitiam
delectantur, triſtitiam pati conſentaneum
videtur.
Si autem non mutantur, delectatio
nihil erit: quòd enim non mutat, nihil ad­
dit, eſtque ac ſi non eſſet.
Si autem ſemper
augetur, in finita facta eſſet, nec augeri poſ­
ſet?
Sed & infinitas ſoli Deo conuenit. At ſi
viciſſim augetur, minuiturque, cum triſti­
tia fiet.
Neque enim ſolius mali aduentu
dolor, aut triſtitia, ſed etiam imminuta prio­
re felicitate, vt qui è gratia Principis, aut
amici exciderunt: Sed & ſi non delectantur,
felices eſſe non poterunt, parumque differet
hoc ac ſi non eſſent.
Athei enim fuerunt
non minus, qui ſuperos eſſe negarunt feli­
ces, quàm qui non eſſe exiſtimarunt.
Duo­
rum igitur alterum eſſe neceſſe eſt: vel vo­
luptatem hanc noſtram quæ cum motu eſt,
imaginem tantùm eſſe voluptatis: vel vt vo­
luptas in his ſine motu quidem prorſus ſit,

ea verò ex quibus perpetuò mutentur.
No
bis voluptas fortaſſis ſemper eſt cum motu,
quia & nos cum illo ſemper ſumus.
In his
verò ſine, quia & ipſi motus omnis expertes
ſunt.
Cuius quidem rei quandam hîc leuem
habemus imaginem in amore, in quo abſ­
que mutationis ſenſu vllo, imò neque deſi­
derio delectantur.
Mutatione autem rerum
nobis immotis delectationem fieri experi­
mur, cùm gemmas alias, atque alias inſpi­
ciendo, non intermiſſa, aut imminuta vo­
luptate, ſenſus & animus noua quidem ſpe­
cie, ſed ſuauitate eadem perfunditur.
Ea autem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index