Vitruvius; Philandrier, Guillaume, Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes, 1544

List of thumbnails

< >
201
201 (183)
202
202 (184)
203
203 (185)
204
204 (186)
205
205 (187)
206
206 (188)
207
207 (189)
208
208 (190)
209
209 (191)
210
210 (192)
< >
page |< < (291) of 430 > >|
309291IN LIB. VIII. quoniam plerum terra, ſulphur, alumen, bitumen edu-
cit, quorum ſpiritus misti, anhelitum pestis exhalant, &

occupatis statim naribus, extorquent animas, niſi quis fu-
gæ ſibi velocitate ſuccurrat.
Prius ergo quam deſcenda-
tur ad intima, in eis locis lucernam ponis accenſam, quæ ſi
extincta non fuerit, periculũ non timebis.
Si verò extin-
guetur, cauendus est locus quem ſpiritus mortifer occupa-
bit.
Quòd ſi alio loco aqua non potest inueniri, dextra
læua puteos fodiemus, vſque ad aquæ ipſius libra-
mentum, &
ab his foramina hinc inde patefacta, ve-
lut nares intus agemus, qua nocens ſpiritus euaporet,
quo facto, latera puteorum structura ſuſcipiat.
& Plin.
lib. 31. cap. tertio, hoc tradit. DEFODIEN-
TVR ÆSTVARIA.
Spiraméta & veluti na-
res per quas grauis ſpiritus relaxetur.
TVNC SI-
GNINIS OPERIBVS.
Diximus Signinum
fieri ex testis contuſis addita calce.
TVNC SI-
GNINIS OPERIBVS EX TESTIS,
AVT A SVPERIORIBVS LOCIS.

Pro teſtis ſcribendum tectis, ſed cauſa erroris fuit, quod
figninum opus testis tuſis fiat.
NE GRA VIVS
QVAM LIBRARIVM.
Idest ponderis
vnius libræ, ſic lib.
7. cap. 8. vocat cẽtenarium lapidem.
MORTARIO MISCEATVR.
Hic pro
loco vbi arenatum rutro ſubigitur, quod antea monuimus,
ſed quod statim ſequitur, pro arenato interpretamur cum
ait, mortario cæmentum addatur.
SI NON, SA-
LEM ADDI NECESSE ERIT ET
EXTENVARI.
Scribit Palladius memorato lo-
co, aquam ſi limoſa fuerit, ſalis admixtione corrigi.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index