Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 491 > >|
1retur à recta EK eo inſtanti, quo imprimitur impetus; haud dubiè per
rectam
EO moueretur;
quia ſcilicet impetus puncti E determinatus eſt
in
puncto E ad motum per Tangentem EO;
& ſi nullum eſſet impedi­
mentum
per rectam EO, moueretur;
atqui ſi ſeparetur punctum E, ceſ­
ſat
impedimentum, vt patet;
nec enim amplius retinetur ex puncto K;
igitur
ceſſat ratio motus circularis;
igitur motu recto per rectam EO
mouebitur
;
ſic lapis impoſitus rotæ dum maximo cum impetu vertitur,
per
Tangentem proiicitur;
ſic gutta aquæ, quæ cadit in volubilem tro­
chum
etiam diſpergitur;
ſic rota ipſa, cuius aliqua pars præ nimia vi
motus
diffringitur, illam quaſi proiicit per rectam;
hinc ratio vnica
proiectionis
quæ fit operâ fundarum;
ſit enim funda KE vel KL, quæ
moueatur
per arcum LE;
certè, ſi lapis demittatur in puncto E, lapis
proiicietur
per rectam LO;
nec enim ad aliam lineam lapis, dum eſt in
puncto
E, eſt determinatus, niſi ad Tangentem EO, ad quam dumtaxat
impetus
puncti EA eſt determinatus; in hoc igitur Fundibularij tan­
tùm
inſiſtit induſtria, quâ ſcilicet ſaxum in funda rotatum ſcopum cui
deſtinatur
, attingat, vt illam Tangentem inueniat quæ à prædicto ſcopo
in
circulum, quem ſuo motu deſcribit, funda ducitur.
v.g. ſit radius fun­
KL hypomoclium K, circulus quem deſcribit funda LEC;
ſit ſco­
pus
O, ducatur tangens EO;
certè, ſi vbi funda peruenit in E, dimit­
tat
lapidem, prædictum ſcopum non illicò feriet;
hinc etiam ratio, cur in
naui
dum motu recto mouetur facilè conſiſtamus; cum tamen (quod in
longioribus
illis nauiculis facilè contingere poteſt) ſi circa centrum
ſuum
nauis vertatur, quod accidit cum vtraque extremitas in partes op­
poſitas
, vel remo, vel pertica pellitur, nec in ca conſiſtamus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index