Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
tinuitatem repręſentarent, vt contingit in minutiſſi­
mo puluere; & tunc quidem haberi poſſent effectus
omnes fluiditatis, & tamen maſſa illa eſſet aggregatum ex
innumeris globulis cryſtallinis duris, & conſiſtentibus.
Cap. 7. de
natura flui­
ditatis.
Sed audax quædam ſententia, quæ hiſce tempori­

bus viget, meretur vt aliquantiſper in eius examinę
immoremur; concedunt enim fluidum componi ex
particulis diuiſis, exiguis, lęuigatiſque, ſed aiunt pal­
mariam eius conditionem eſſe, vt particulæ quibus
conſtat, diuerſimodè agitentur, ſiue motus ille ſit ijs
connatus, ſiue per ſubtiliorem quamdam ſubſtantiam
ſuo tranſitu ipſas quaqua verſum voluentem efficiatur.
Carteſius
putat præci­
puam fluidi
conditionem
eſſe vt om­
nes elus par­
tes inteſtino
motu agiten­
tur
.
Duæ præcipuæ rationes afferuntur ad huius ſenten­
tiæ
confirmationem, prima eſt, quia videmus in me­

tallorum fuſione ab ignis violentia minimas particu­
las metallicas verè agitari, idemque obſeruatur iņ
cera, & in reliquis alijs corporibus, quæ ab actionę
ignis fluida rediguntur, & profectò euidens eſt iņ
aqua feruente quod per lebetis poroſitates igneæ
exhalationes penetrantes efficiunt innumeras ſphę­
rulas velociſſimo motu excurrentes per ipſam aquam,
hinc ſuſpicari licet ab illa vehementi ebullitionę
fluxilitatem pendere, & licèt aliquando huiuſmodi
bullæ intra fluidum non conſpiciantur, imò corpus fu­
ſum ſummè tranquillum, & placidum conſpiciatur,
vt in plumbo fuſo videre eſt, nihilominùs quia moles
plumbi, à fuſione valdè augetur, & inſuper ab eo fu­
mi egredientes non paucas plumbi partes tranſpor­
tant, manifeſtè euincitur fuſum plumbum continuè

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index