Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
< >
page |< < of 406 > >|
1Dyoniſius ad portum ſyracuſarum partita ædificiis centum ſexa
ginta: quibus ſingulis binæ caperentur naues: et armamentum
quo paucis diebus plus centum uiginti ſcutorum et incredibilem
gladiorum uim congeſſit: Apud ſithicum ſpartanorum nauale exti
tit ſtabulorum plus centum ſexaginta.
Itaque iſtiuſmodi uaria apud
uarios fuiſſe comperio.
Sed qualia eſſe oporteat / nihil habeo
præcipuum quod referam: niſi ut quod in eis ad uſum futurum ſit
ex priuatis excipiatur: quod uero ad dignitatem atque ornamen
tum
eſſe futurum uelis: id ex publicorum rationibus uſurpetur.
Hoc non prætermittam bibliothecis ornamento in primis erunt
libri et plurimi et rariſſimi præfertur: ex docta illa uetuſtate
collecti.
Ornamento etiam erunt mathematica inſtrumenta cum
cætera tum ſimilia: quæ feciſſe Poſſidonium ferunt.
In quibus
ſeptem planetæ propriis motibus mouebantur.
Quale etiam illud
Ariſtarchi: quem in tabula ferrea orbis deſcriptionem et prouin
cias
habuiſſe prædicant artificio eleganti.
Et Tyberius quidem
recte imagines ueterum poetarum bibliothecis dicauit.
Quæ
ad publica ſpectarent opera exornanda ferme omnia mihi uideor
abſoluiſſe.
Diximus ſacra / diximus profana / diximus templa /
porticum / baſilicas / monumenta / uias: portum / triuia / foros /
pontem / arcum / theatra / curricula / curias / ſeſſiones / ambulatio
nes
/ et eiuſmodi: ut præter thermas nihil amplius reſiduum
ſit in quo uerſemur.
Thermas fuere qui uituperarint / quod molliri corpora arbi
trarentur
.
Alii ita probarunt / ut ſepties die lauarentur. Noſtri ue
teres medici curandis corporibus lauacro intra urbem extru
xere thermas complures impenſa incredibili.
Inter cætera He
liogabalus thermas fecit locis multis: ſed niſi ſemel in ſin
gulis
lauari ſe paſſus eſt: mox lotus diruit: ne ex uſu bal/
nea
haberet.
Apud me nondum ſatis conſtat priuatum ne magis
opus ſint an publicum.
Certe quantum uidere licet ex utriſque mixtum
est.
Inſunt. n. multa ducta a priuatis: et multa item ducta a publi
cis ædificiis.
thermarum opus cum ampliſſima indigeat area urbis
partes occupabit non celeberrimas / neque item neglectiſſimas: eo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index