Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of Notes

< >
< >
page |< < (87) of 760 > >|
30987LIBER III. eſt enim hic aptus, & leuis eſſe, & grauis. Lationem igitur
eam, qua ſurſum itur, faciet uti leuis, cùm pulſus fucrit, prin
cipiumq́;
ſumpſerit à potẽtia ipſa. Lationem autẽ eam, quæ
deſcenditur, faciet uti grauis:
potentia enim quaſi uim im-
preſſam tradit utrique.
Quapropter & non ſequente co
quod mouit, id fertur quod præter naturã eſt motũ:
ſi enim
nõ tale quid corpus eſſet, uiolentus motus ſanè nõ eſſet:
mo
tui quoq;
ſecundum naturam cui@ſq; modo eodem cõducit,
ſuo ad mobilis terga cõcurſu.
Omne igitur corpus leue eſſe,
aut graue:
& quomodo ſeſe habent in hiſce motus præter
naturam, ex biſce quæ diximus, patet.
Eſt autẽ manifestum
ex dictis:
neq; omnium, neq; nullius ſimpliciter generatio-
nẽ corporis eſſe:
impoßibile eſt enim uniuerſi corporis ge-
nerationem eſſe, ſinon ut uacuum eſſe quid ſeparatum po-
teſt.
Quo enim in loco id quod generatur, erit cùm fuerit
ortum, in hoc prius uacuũ eſſe ſi nullum ſit corpus, neceſſe
eſt:
aliud enim ex alio corpus fieri potest: uelut ex aëre
ignis, ſed omnino ex nulla alia antecedẽte magnitudine fie-
ri impoßibile eſt:
maximè enim ex potẽtia corpore, corpus
actu fieri poteſt:
ſed ſi id quod eſt potentia corpus, non eſt
prius aliud corpus actu, ſeparatum uacuum erit.
Quibus corporibus generatio conueniat. Cùm prima ſint cor-
porum elementa, quid Elementum, &
quot, & qualia ſint.
Vtrum Elementum ſpecie ſit diuiſibile, vt volunt aliqui po@
nentes vnum ſolum.
CAP. III.
_RE_stat autem dicere, quorum eſt corporũ generatio,
11Hîc declarat
Āriſto. quibus
corporibus ge,
neratio conue-
niat: déq; ele-
mẽtis nõnulla.
&
quam ob cauſam eſt. Cùm igitur in omnibus co-
gnitio ſit per prima, prima uerò eorum, quæ inſunt ſint
elementa, prius quænam, &
cur ſunt talium corporum ele-
menta, deinde quot, &
qualia ſunt, conſider andũ eſſe uide-
tur.
Hoc autem dilucidum fuerit, ſi ſuppoſuerimus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index