DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
< >
page |< < of 288 > >|
612[Figure 12]
Iiſdem poſitis, duca­
tur
FCG ipſi AB, &
horizonti
perpendicula­
ris
; & centro C, ſpatio­
què
CA, circulus deſcri
batur
ADFBEG. erunt
puncta
ADBE in circu
li
circumferentia; cum li­
bræ
brachia ſint æqualia.

& quoniam in vnam con
ueniunt
ſententiam, aſſe­
rentes
ſcilicet libram DE
neq
; in FG moueri, ne­
que
in DE manere, ſed in AB horizonti æquidiſtantem rediré.

hanc
eorum ſententiam nullo modo conſiſtere poſſe oſtendam.

Non
enim, ſed ſi quod aiunt, euenerit, vel ideo erit, quia pondus
D
pondere E grauius fuerit, vel ſi pondera ſunt æqualia, diſtantiæ,
quibus
ſunt poſita, non erunt æquales, hoc eſt CD ipſi CE non erit
æqualis
, ſed maior.
Quòd autem pondera in DE ſint æqualia, &
diſtantia
CD ſit æqualis diſtantiæ CE: hæc ex ſuppoſitione pa­
tent
.
Sed quoniam dicunt pondus in D in eo ſitu pondere in E
grauius
eſſe in altero ſitu deorſum: dum pondera ſunt in DE, pun­
ctum
C non erit amplius centrum grauitatis, nam non manent, ſi
ex
C ſuſpendantur; ſed erit in linea CD, ex tertia primi Archi­
medis
de æqueponderantibus.
non autem erit in linea CE, cum pon
dus
D grauius ſit pondere E. ſit igitur in H, in quo ſi ſuſpendan­
tur
, manebunt.
Quoniam autem centrum grauitatis ponderum
in
AB connexorum eſt punctum C; ponderum verò in DE eſt
punctum
H: dum igitur pondera AB mouentur in DE, centrum
grauitatis
C verſus D mouebitur, & ad D propius accedet; quod
eſt
impoſsibile: cum pondera eandem inter ſe ſe ſeruent diſtantiam.

Vniuſcuiuſq
; enim corporis centrum grauitatis in eodem ſemper
eſt
ſitu reſpectu ſui corporis.
& quamquam punctum C ſit duo­
rum
corporum AB centrum grauitatis, quia tamen inter ſe ſe ita à
libra
connexa ſunt, vt ſemper eodem modo ſe ſe habeant; Ideo
punctum
C ita eorum erit centrum grauitatis, ac ſi vna tantum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index