1
Nihil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se,
Nec sanctum magis, & mirum, carumque videtur.
Carmina quin etiam divini pectoris eius
Vociferantur, & exponunt praeclara reperta:
Ut vix humana videatur stirpe creatus.

Hic tamen, & supra quos diximus, inferiores
Partibus egregie multis, multoque minores,
Quamquam multa bene, ac divinitus invenientes
Ex adyto tamquam cordis responsa dedere
Sanctius, & multo certa ratione magis, quam,
Pythia quae tripode ex Phoebi, lauroque profatur;
Principijs tamen in rerum fecere ruinas;
Et graviter magni magno cecidere ibi casu:
Primum quod motus exempto rebus inani
Constituunt; & res mollis rarasque relinquunt,
Aera, solem, ignem, terras, animalia, fruges;
Nec tamen admiscent in eorum corpus inane:
Deinde quod omnino finem non esse secandis
Corporibus faciunt; neque pausam stare fragori;
Nec prorsum in rebus minimum consistere quidquam:
Cum videamus id extremum cuiusque cacumen
Esse, quod ad sensus nostros minimum esse videtur:
Conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis,
Extremum quod habent, minimum consistere rebus.
Huc accedit item, quoniam primordia rerum
Mollia constituunt, quae nos nativa videmus
Esse, & mortali cum corpore funditus. atqui
Debeat ad nihilum iam rerum summa reverti;
De nihiloque renata vigescere copia rerum.
Quorum utrumque quid a vero, iam, distet, habebas.
Deinde inimica modis multis sunt, atque venena
Ipsa sibi inter se. quare aut congressa peribunt;