Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 316 > >|
Neque plura, vnius ſimilisque rationis ſi fuerint elementa,
inuicem
agent: ſed mutuo ſe fouebunt, tamquam vnum ſint.
Quin immo ſi forte in elemento, quod vnum eſſe poſitum fuerit,
contrariæ
qualitates inueniantur, niſi in elementis pariter ſub
ſtantiæ
ſint diuerſæ, diuerſis, atque contrariis affectionum quali
tatibus
ſubiectæ, ſuo illæ qualitates vicissim pugnantes con­
greſſu
nec hilum quidem illud vnum mutabunt: nam, vt diui­
nus
Plato in ſuis de republica libris ſcripſit.
Quod in ſe ipſo, &
quod
à ſe ipſo non patitur, nec ab alio quopiam patietur: cum
in
ſe cauſam geſtet, quam ob rem pati non possit: & quam ob
rem
ſibi ſemper præſto ſit, ſe ſemper ſaluum eſſe velit: ab alio
ergo
quod patitur, eodemque contrario patiatur oportet id om­
ne
, quod patitur: qui diuini Platonis locus, quomodo intelligi
debeat
, infra, Deo dante, videbitur.
Nunc ſcire ſat est, vnum
eſſe
vniuſmodi elementum non poſſe: ne commutationes tol­
lantur
: vt Hyppocrates, & Galenus probant in libro de ele­
mentis
, & in altero libro de natura humana.
His igitur argu
mentis
tamquam fuſtibus opinio illa vti falſa, & nulla ratione
ferenda
, exploditur: quæ vnum tantum elementum eſſe dicit.
Non eſſe duo ſimplicia elementorum corpora inde intelligere
licet
, quod non tantum duo ſunt loca, ad quæ ſimplicia hæc cor
pora
tendant, & in quibus poſtquam ad illa peruenerint, om­
nino
quieſcant: nec vna tantum est prima contrariorum re­
pugnantia
; vt infra dicetur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index