Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="1">
            <p type="main">
              <s id="s.000187">
                <pb xlink:href="079/01/073.jpg" pagenum="24"/>
              Nihil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se,
                <lb/>
              Nec sanctum magis, & mirum, carumque videtur.</s>
              <s id="s.000188">
                <lb/>
              Carmina quin etiam divini pectoris eius
                <lb/>
              Vociferantur, & exponunt praeclara reperta:
                <lb/>
              Ut vix humana videatur stirpe creatus.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000189">Hic tamen, & supra quos diximus, inferiores
                <lb/>
              Partibus egregie multis, multoque minores,
                <lb/>
              Quamquam multa bene, ac divinitus invenientes
                <lb/>
              Ex adyto tamquam cordis responsa dedere
                <lb/>
              Sanctius, & multo certa ratione magis, quam,
                <lb/>
              Pythia quae tripode ex Phoebi, lauroque profatur;
                <lb/>
              Principijs tamen in rerum fecere ruinas;
                <lb/>
              Et graviter magni magno cecidere ibi casu:
                <lb/>
              Primum quod motus exempto rebus inani
                <lb/>
              Constituunt; & res mollis rarasque relinquunt,
                <lb/>
              Aera, solem, ignem, terras, animalia, fruges;
                <lb/>
              Nec tamen admiscent in eorum corpus inane:
                <lb/>
              Deinde quod omnino finem non esse secandis
                <lb/>
              Corporibus faciunt; neque pausam stare fragori;
                <lb/>
              Nec prorsum in rebus minimum consistere quidquam:
                <lb/>
              Cum videamus id extremum cuiusque cacumen
                <lb/>
              Esse, quod ad sensus nostros minimum esse videtur:
                <lb/>
              Conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis,
                <lb/>
              Extremum quod habent, minimum consistere rebus.</s>
              <s id="s.000190">
                <lb/>
              Huc accedit item, quoniam primordia rerum
                <lb/>
              Mollia constituunt, quae nos nativa videmus
                <lb/>
              Esse, & mortali cum corpore funditus.</s>
              <s id="s.000191"> atqui
                <lb/>
              Debeat ad nihilum iam rerum summa reverti;
                <lb/>
              De nihiloque renata vigescere copia rerum.</s>
              <s id="s.000192">
                <lb/>
              Quorum utrumque quid a vero, iam, distet, habebas.</s>
              <s id="s.000193">
                <lb/>
              Deinde inimica modis multis sunt, atque venena
                <lb/>
              Ipsa sibi inter se.</s>
              <s id="s.000194"> quare aut congressa peribunt;
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>