Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670
page |< < of 579 > >|
1
libra imaginaria HI, quia hæc duo corpora motibus
contrarijs agitantur ſuſpendunturque ab eadem li­
bra horizontali: nec actionem eorumdem corporum
impediunt, vel adiuuant ſupremæ, vel infimæ aquæ
partes; quando quidem aqua AB,
12[Figure 12]
æquilibratur collaterali AG cùm̨
ſint homogeneæ & æquè altæ, non
ſecùs infimæ aquæ partes CD & F
E inter ſe æquilibrantur; quare ac­
tioni compreſſiuæ mercurij CB, tan­
tummodo
contraponitur pondus
aquæ FG in eodem ſitu horizontali
conſtitutæ.
fiat iam vt pondus mer­
curij CB ad grauitatem aquæ FG
ita reciprocè diſtantia IM ad MH,
quare punctum M erit centrum gra­
uitatis duorum corporum BC, & GF, cùmque librą
imaginaria HI fulciatur in puncto L rectæ LK per­
pendiculariter horizonti eductæ ex infimo ſitu fiſtu­
læ, vbi bifariam libra, & magnitudines fluidæ ſecan­
tur
, igitur conſtituitur fune-pendulum LM, & proin­
dè, iuxtà leges mechanices, libra flectetur deſcenden­
do
corpus BC, & aſcendendo aquam FG, & hoc per­
ficitur propterea quòd centrum communis grauita­
tis M neceſſariò labitur deorſum iuxta penduli na­
turam.
ſed prædictus motus centri grauitatis M non
eſt circularis, ſed eſt directus ad horizontem perpen­
dicularis
, per lineam MQ non ſecùs ac in trochlea con­
tingit
vt dictum eſt; huius operationis verò progreſ-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index