Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 403 > >|
1cendit, aut ſi impetu cogatur, celeriter deſ­
cendit
.
Cùm igitur lentè deſcendant quæ­
dam
, non ex ſolo aëre illæ conſtant.
Ergo
quòd
non ſit in lapide ignis conceptus, re­
ctè
dixit Alexander: vret enim ignis lapi­
dem
, & rurſus lapis tangentis manum,
& facilè accenderetur, & alimento indige­
ret
, & duobus lapidibus concuſſis ſimul fa­
cilè
elideretur, vt duobus chalcedoniis, at­
tritus
enim ſufficeret ad elidendum ignem:
quorum
nullum cum verum ſit, liquidò con­
ſtat
ignem in lapide non contineri.
Sed nec
rurſus
( vt dixi ) ex aëre generantur: nam
lapides
vt duriores ſunt, indigent maiore
percuſſione
vt ignis generetur.
Ergo ſi ſo­
lùm
ſufficeret aërem repentè concuti ex tali
ictu
, qualis eſt is quo è chalybe, & chry­
ſtallo
ignis excutitur, ex duobus chalybis
fruſtis
poſſet ignis generari: at non eſt ſic,
ſed
, ( vt dixi ) duriora vehementiores ictus
expoſcunt
, ignémque creant ſolidiorem ac
viuaciorem
, vt cuius quandoque ſcintilla
non
paruo maneat tempore.
Quinetiam qui­
dam
ſunt lapides vitrei ac molles, qui leuiſ­
ſimis
ictibus, vel ſolùm tacti, ignem, ſed
minimè
viuacem, edunt.
Indicium verò
certum
eſt ex lapidis ſubſtantia ignem ge­
nerari
, quòd ſine illius attritione nunquam
eliditur
: aër etiam ( vt diximus) in flam­
mam
, non ſcintillas, vertitur.
Quinetiam
molæ
circumactæ, cùm aqua non aëre ob­
ductæ
ſint, ignem tamen emittunt: lapides
etiam
ipſi non niſi ex angulis.
Itaque non
in
lapidibus abditus latet ignis, nec concuſ­
ſo
aëre ex aëre generantur.
Sed nec quòd in
illis
potentia ſit ignis, vllum certum eſt in­
dicium
: vix enim in ignem proiecti accen­
duntur
, nec à frigido vnquam inflamman­
tur
, & epoti ſtrenuè refrigerant.
Quare ma­
nifeſtum
eſt, ex attritione lapidis ad tenuiſ­
ſimas
partes illius ſubſtantia redacta, ignem
generari
, eſſéque huius materiam, vel il­
lius
ad hoc aptiorem.
Namque puriores ac
non
parum duri, ac tenui ſubſtantia con­
ſtantes
, vt chalcedonij, chryſtalli, atque
huiuſcemodi
, aptiſſimi ſunt: contrà fragi­
les
, aut præduri, aut craſſa conſtantes ſub­
ſtantia
, minimè apti.
Sic etiam ex ſagittæ
motu
plumbum liqueſcit: quoniam extre­
partes, minimè angulorum, quæ tenuiſ­
ſimæ
ſunt, atteruntur.
Idem contingit in
longo
motu, quòd in pluribus exiguis repe­
titis
: velut cùm tabulæ gladium affricamus:
ſed
hic eo vehementior attritio, quo id quod
ſuppoſitum
eſt, etiam duritie ſua reſiſtit, vt
aër
in medio compreſſus dum attenuatur at­
tenuat
.
Sed ad id vnde digreſſus eram, de
motu
accendente calorem, reuerti opus eſt:
nam
ex hoc omnia fermè pendêre videntur.
Itaque ex aqua ignem vnquam accendi vi­
demus
, ex aëre autem non niſi propagatio­
ne
, non motu: & ſi humidorum aliquod
accenditur
, vt oleum ac vinum, ab igne,
non
non motu, inflammatur.
Ergo quod
motu
accenditur, ſiccum eſſe oportet, non
humidum
: quod verò ab alio igne, etiam
humidum
eſſe poteſt.
Quòd igitur ſiccum
eſt
ac vehementer, iam ex dimidio ignis
eſt
.
Eſt enim ( vt dixi ) ignis vehemens cali­
ditas
ac ſiccitas.
Indiget igitur hoc quod
ſiccum
eſt, vt tantum incaleſcat: verùm
partis
& totius eadem ratio eſt.
Si enim in­
caleſcit
motu vehementi, etiam vehemen­
ter
incaleſcet.
Cùm igitur ſiccum motu col­
liditur
, vt rarum euadat ac tenuè neceſſe
eſt
: at tenuis ſubſtantia & ſicca, ignea eſt.
Vnaquæque enim materia ſub certa quan­
titate
formam ad ſe rapit.
Hoc ſolùm eſt igi­
tur
bene dictum, quòd calor ille qui è ſyde­
bus
miſtis ineſt ſiccæ iunctus materiæ, dum
motu
nimis attenuatur non repugnante hu­
mido
, quippe cùm ſiccam eam iam ſuppo­
ſuerimus
, nec formà priore vt pote lapidis,
adeò
ob tenuitatem debilitatæ, ne ſimul
qualitates
lapidis adeſſent, abeſſet verò ſub­
ſtantia
, ignis formam ſuſcipiunt calore
agente
.
Ergo hic modus coïtioni, quaſi con­
trarius
eſt: in illo conſtante materia calor
cogitur
, hîc ſub eodem calore materia ip­
ſa
attenuatur.
Indicio eſt hanc eſſe cau­
ſam
, quòd aqua motu in aërem verti­
tur
, vt quiſque vbi illæ cadunt magno im­
petu
poteſt videre.
Nam attenuata ſubſtan­
tia
cùm humido iuncta ſit, aëris formam
induit
.
Auerroës in
paraphraſi

Metaphy
.
tract. 2.
col
.
2.
Verùm dubitabis, in frigido aëre ac ma­
teria
, in qua iam frigus ſuperat, vt in lapi­
de
, cur calor inſurgit, cùm frigus ſit poten­
tius
?
Reſpondeo, frigus ſi pro actu intelli­
gatur
, nihil eſſe niſi calorem illum exiguum:
quod
autem non eſt, nullas habet opera­
tiones
.
Ob id frigus non inſurgit, cùm ſola
priuatio
quædam ſit, ſed calor, qui tamen
ad
paucitatem ſubiectæ materiæ compara­
tus
, magnus eſt.
Indicio eſt frigus nihil om­
ninò
eſſe præter caloris priuationem, ter­
tianarum
rigor, in quo cùm nulla ſit mate­
ria
frigida, ſed ſolius caloris fuga, frigus
tamen
non leue ſentitur.
Vbi ergo calor exi­
guus
in materia pauca fuerit, ſeruatur.
Ea­
dem
ratione nec ſiccitas aliud eſt, quam hu­
midi
priuatio.
Quamobrem ſicca humectari
impoſſibile
eſt, cum non ſit reditus ad ha­
bitum
ex priuatione.
Sed difficilius eſt hu­
mectare
, quia humidum principium eſt ex
elemento
, calor ex cœlo, quod ſemper dif­
fundit
.
Reſtaurantur igitur ſolis adiectis ma­
teriis
.
At infrigidare, aut ſiccare, faciliùs
conceditur
, cùm impedimento conſtent
mutationes
.
Iuſtè ætherem, & aquam prin­
cipium
naturalium rerum antiqui poſuêre,
quòd
in altero calor dominari exiſtimatur
in
reliquo abundet humidum.
Iuſtius aërem,
ſi
ille calidus eſſet & humidus.
Terram ne­
mo
: nam ipſa frigida, ſiccáque eſt.
Sed ca­
lida
præter naturam difficilè refrigerantur,
motus
enim conſeruat.
Ergo difficilius
quæ
natura talia ſunt, motus enim eo­
rum
perpetuus.
Verùm in aëre frigido
ſcintilla
ignis illicò, ni ſuccurratur, extin­
guitur
.
Sed aër non poteſt prohibere gene­
rationem
quæ intus fit, illo tantùm circum­
ambiente
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index