Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 403 > >|
1cendit, aut ſi impetu cogatur, celeriter deſ­
cendit.
Cùm igitur lentè deſcendant quæ­
dam, non ex ſolo aëre illæ conſtant.
Ergo
quòd non ſit in lapide ignis conceptus, re­
ctè dixit Alexander: vret enim ignis lapi­
dem, & rurſus lapis tangentis manum,
& facilè accenderetur, & alimento indige­
ret, & duobus lapidibus concuſſis ſimul fa­
cilè elideretur, vt duobus chalcedoniis, at­
tritus enim ſufficeret ad elidendum ignem:
quorum nullum cum verum ſit, liquidò con­
ſtat ignem in lapide non contineri.
Sed nec
rurſus ( vt dixi ) ex aëre generantur: nam
lapides vt duriores ſunt, indigent maiore
percuſſione vt ignis generetur.
Ergo ſi ſo­
lùm ſufficeret aërem repentè concuti ex tali
ictu, qualis eſt is quo è chalybe, & chry­
ſtallo ignis excutitur, ex duobus chalybis
fruſtis poſſet ignis generari: at non eſt ſic,
ſed, ( vt dixi ) duriora vehementiores ictus
expoſcunt, ignémque creant ſolidiorem ac
viuaciorem, vt cuius quandoque ſcintilla
non paruo maneat tempore.
Quinetiam qui­
dam ſunt lapides vitrei ac molles, qui leuiſ­
ſimis ictibus, vel ſolùm tacti, ignem, ſed
minimè viuacem, edunt.
Indicium verò
certum eſt ex lapidis ſubſtantia ignem ge­
nerari, quòd ſine illius attritione nunquam
eliditur: aër etiam ( vt diximus) in flam­
mam, non ſcintillas, vertitur.
Quinetiam
molæ circumactæ, cùm aqua non aëre ob­
ductæ ſint, ignem tamen emittunt: lapides
etiam ipſi non niſi ex angulis.
Itaque non
in lapidibus abditus latet ignis, nec concuſ­
ſo aëre ex aëre generantur.
Sed nec quòd in
illis potentia ſit ignis, vllum certum eſt in­
dicium: vix enim in ignem proiecti accen­
duntur, nec à frigido vnquam inflamman­
tur, & epoti ſtrenuè refrigerant.
Quare ma­
nifeſtum eſt, ex attritione lapidis ad tenuiſ­
ſimas partes illius ſubſtantia redacta, ignem
generari, eſſéque huius materiam, vel il­
lius ad hoc aptiorem.
Namque puriores ac
non parum duri, ac tenui ſubſtantia con­
ſtantes, vt chalcedonij, chryſtalli, atque
huiuſcemodi, aptiſſimi ſunt: contrà fragi­
les, aut præduri, aut craſſa conſtantes ſub­
ſtantia, minimè apti.
Sic etiam ex ſagittæ
motu plumbum liqueſcit: quoniam extre­
mæ partes, minimè angulorum, quæ tenuiſ­
ſimæ ſunt, atteruntur.
Idem contingit in
longo motu, quòd in pluribus exiguis repe­
titis: velut cùm tabulæ gladium affricamus:
ſed hic eo vehementior attritio, quo id quod
ſuppoſitum eſt, etiam duritie ſua reſiſtit, vt
aër in medio compreſſus dum attenuatur at­
tenuat.
Sed ad id vnde digreſſus eram, de
motu accendente calorem, reuerti opus eſt:
nam ex hoc omnia fermè pendêre videntur.
Itaque ex aqua ignem vnquam accendi vi­
demus, ex aëre autem non niſi propagatio­
ne, non motu: & ſi humidorum aliquod
accenditur, vt oleum ac vinum, ab igne,
non non motu, inflammatur.
Ergo quod
motu accenditur, ſiccum eſſe oportet, non
humidum: quod verò ab alio igne, etiam
humidum eſſe poteſt.
Quòd igitur ſiccum
eſt ac vehementer, iam ex dimidio ignis
eſt.
Eſt enim ( vt dixi ) ignis vehemens cali­
ditas ac ſiccitas.
Indiget igitur hoc quod
ſiccum eſt, vt tantum incaleſcat: verùm
partis & totius eadem ratio eſt.
Si enim in­
caleſcit motu vehementi, etiam vehemen­
ter incaleſcet.
Cùm igitur ſiccum motu col­
liditur, vt rarum euadat ac tenuè neceſſe
eſt: at tenuis ſubſtantia & ſicca, ignea eſt.
Vnaquæque enim materia ſub certa quan­
titate formam ad ſe rapit.
Hoc ſolùm eſt igi­
tur bene dictum, quòd calor ille qui è ſyde­
bus miſtis ineſt ſiccæ iunctus materiæ, dum
motu nimis attenuatur non repugnante hu­
mido, quippe cùm ſiccam eam iam ſuppo­
ſuerimus, nec formà priore vt pote lapidis,
adeò ob tenuitatem debilitatæ, ne ſimul
qualitates lapidis adeſſent, abeſſet verò ſub­
ſtantia, ignis formam ſuſcipiunt calore
agente.
Ergo hic modus coïtioni, quaſi con­
trarius eſt: in illo conſtante materia calor
cogitur, hîc ſub eodem calore materia ip­
ſa attenuatur.
Indicio eſt hanc eſſe cau­
ſam, quòd aqua motu in aërem verti­
tur, vt quiſque vbi illæ cadunt magno im­
petu poteſt videre.
Nam attenuata ſubſtan­
tia cùm humido iuncta ſit, aëris formam
induit.
Motus quo­
modo calorem
& ignem ge­
neret.
Auerroës in
paraphraſi
Metaphy.
tract. 2.
col.
2.
Quomodo è
lapidibus ig­
nis excutia­
tur.
Frigus nihil
eſt actu, ſed
ſola caloris
priuatio.
Verùm dubitabis, in frigido aëre ac ma­
teria, in qua iam frigus ſuperat, vt in lapi­
de, cur calor inſurgit, cùm frigus ſit poten­
tius?
Reſpondeo, frigus ſi pro actu intelli­
gatur, nihil eſſe niſi calorem illum exiguum:
quod autem non eſt, nullas habet opera­
tiones.
Ob id frigus non inſurgit, cùm ſola
priuatio quædam ſit, ſed calor, qui tamen
ad paucitatem ſubiectæ materiæ compara­
tus, magnus eſt.
Indicio eſt frigus nihil om­
ninò eſſe præter caloris priuationem, ter­
tianarum rigor, in quo cùm nulla ſit mate­
ria frigida, ſed ſolius caloris fuga, frigus
tamen non leue ſentitur.
Vbi ergo calor exi­
guus in materia pauca fuerit, ſeruatur.
Ea­
dem ratione nec ſiccitas aliud eſt, quam hu­
midi priuatio.
Quamobrem ſicca humectari
impoſſibile eſt, cum non ſit reditus ad ha­
bitum ex priuatione.
Sed difficilius eſt hu­
mectare, quia humidum principium eſt ex
elemento, calor ex cœlo, quod ſemper dif­
fundit.
Reſtaurantur igitur ſolis adiectis ma­
teriis.
At infrigidare, aut ſiccare, faciliùs
conceditur, cùm impedimento conſtent hæ
mutationes.
Iuſtè ætherem, & aquam prin­
cipium naturalium rerum antiqui poſuêre,
quòd in altero calor dominari exiſtimatur
in reliquo abundet humidum.
Iuſtius aërem,
ſi ille calidus eſſet & humidus.
Terram ne­
mo: nam ipſa frigida, ſiccáque eſt.
Sed ca­
lida præter naturam difficilè refrigerantur,
motus enim conſeruat.
Ergo difficilius
quæ natura talia ſunt, motus enim eo­
rum perpetuus.
Verùm in aëre frigido
ſcintilla ignis illicò, ni ſuccurratur, extin­
guitur.
Sed aër non poteſt prohibere gene­
rationem quæ intus fit, illo tantùm circum­
ambiente.
Siccitas non
eſt niſi hu­
midi priua­
tio.
Verùm rurſus dices: ſi frigus nihil eſt
actu, ſed ſola caloris priuatio, quomodo
frigida refrigerant, vt calida calefaciunt?
Frigus ſemper eſt cùm multa maria, im­
poſſibile verò tenuiſſimum aliquid eſſe fri­
gidum: multa materia impedit, nec ca­
lo penetrare poſſit neque moueri, quare hoc

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index