Ghetaldi, Marino, Marini Ghetaldi Promotvs Archimedis sev de varijs corporum generibus grauitate & magnitudine comparatis

List of thumbnails

< >
31
31 (19)
32
32 (20)
33
33 (21)
34
34 (22)
35
35 (23)
36
36 (24)
37
37 (25)
38
38 (26)
39
39 (27)
40
40 (28)
< >
page |< < (19) of 89 > >|
3119ARCHIMEDES. vt 23, ad 2, ita 37, ad 3 {5/23}. grauitas igitur aquæ, magnitudinem
habentis æqualem plumbo, cuius grauitas est 37, erit 3 {5/23}.
Et quoniam aquæ, magnitudinem habentis æqualem stanno E, cu-
ius grauitas est 37, eft grauitas 5, erunt grauitates duarum quan-
titatum aquæ 3 {5/23}, &
5, quarum quantitatum prima eſt æqualis
magnitudine corpori plumbeo, ſecunda stanneo, quæ ſunt æque gra-
uia, vtriuſque enim grauitas ect 37.
Fiat igitur vt 5, ad 3 {5/23}, ita
1150, ad alium numerum, qui ſit 740, tanta igitur erit grauitas
ſtanni, magnitudinem habentis æqualem propoſito plumbo A, quanta
etiam inueniebatur &
ſupra.
Quod ſi propoſitum ſit cereum corpus aliquod, aut cuiuſ-
cunque generis ſolidi, ſiue leuioris quam aqua, ſiue grauio-
ris, &
oporteat inuenire grauitatem alicuius ſolidi alterius
generis, magnitudine æqualis propoſito corpori ſolido.
Ea-
dem ratione qua ſupra inuenietur quæſita ſolidi grauitas, ſed
hoc ſolum animaduertendum eſt, quod non eadem ratione
inuenitur grauitas aquæ, magnitudinem habentis æqualem
propoſito cuiuſcunque generis ſolido, alia enim tenenda eſt
ratio ad inueniendam grauitatem prædictæ aquæ, quando
propoſitum ſolidum ſit grauius quam aqua, alia vero quando
leuius, ſed ſiue ſit leuius, ſiue grauius, de inuentione huiuſ-
modi grauitatis, in exemplo propoſitionis octauæ, ſatis eſt ex-
plicatum.
PROBLEMA VI. PROPOS. XIII.
PRopoſitis duobus ſolidis corporibus æque graui-
bus, data magnitudine vnius, magnitudinem alte-
rius inuenire.
SINT propoſita duo corpora ſolida æque grauia A, B, ſit au-
tem vnius, vtpote ipſius A, data magnitudo C, &
oporteat inueni-
re magnitudinem ipſius B, Accipiatur aliquod ſolidum corpus D,
eiuſdem generis cum ſolido A, &
ſit eius grauitas G, deinde ſolidi
corporis quod ſit E, eiuſdem generis cum ſolido B, magnitudine
æqualis ipſi D, inueniatur grauitas, quæ ſit H, hoc autem, Proble-
ma antecedens docuit, &
fiat vt grauitas H, ad grauitatem G, ita
magnitudo C, ad aliam magnitudinem, quæ ſit F.
Quoniam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index