Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 158 > >|
1mouetur, ſit æ qualis illi exceſſui, quo, naui quieſcen­
te, vis proiiciens ex G in B, eſt maior vi proiiciente ex
A in B.
Elicio Secundò, cùm lapis ex B verticè mali dimit­
titur, deſcribere quidem ad ipſum ſenſum omnibus,
qui in naui ſunt, perpendicularem lineam; ſed deſ­
cribere tamen reuerâ ſemi-parabolicam, qualis nem­
pe eſt BNOPQH.
Ratio autem apparet ex dictis.
Neque poteſt morarite, quòd ad motum perpendi­
cularem nulla requiratur à proiiciente vis, grauitaſ­
que ſola lapidis ſufficiat; ad motum verò illum ſemi­
parabolicum requiratur haud-dubiè.
Siquidem con­
ſtat, nullam quidem vim projectoris propriam lapidi
imprimi, ſeu quieſcat, ſeu moueatur malus; ſed im­
primi tamen, dum nauis mouetur, tranſlatitiam, ſeu
qui ab ipſa naui ſit; adeò vt cùm motus ille ſit com­
poſitus ex perpendiculari, & horizontali, quicquid
eſt in eo perpendicularis, à grauitate lapidis ſit; quic­
quid horizontalis, à vi, ſeu à motu ipſius nauis.
Elicio Tertiò, neutram harum virium tam in
proiecto ſurſum, quàm in dimiſſo deorſùm deſtruere
alteram, illamve imminüere; ſed deflectere dunta­
xat; adeò vt lapis neque minùs ſursùm, neque minùs
prorſùm tendat, quàm ſi viribus ſeparatis, alterâ
ſursùm proijceretur, altera prorſùm propelleretur:
ſed impediatur duntaxat rectitudo lineæ, quam ha­
berent ſeorſim perpendicularis, & horizontalis,
componaturque linea, quæ ſit quidem breuior per­
pendiculari, & horizontali, ſi ſeorſim deſcriptæ ſimùl
iungantur; verùm quæ illis æquiualeat, ob collatas

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index