Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1ex eius repetitione contrahitur habitus, ideòque. in accidentium ordine reponas: etenim ſcientia &

fortitudo ſunt habitus, qualitates, & accidentia: dicam primùm, vbi ſpecies accipiantur ſine materia,
idem eſſe facultatem, ſpeciem obiectam & functionem: deinde facultates animi eſſe in ea potentia
quæ non deſideret aliam mutationem, atque affectionem, ſed poſsit accipere formam, cùm primùm
fuerit pręſens: itaque, vt in materia tunc eſt incurſus & appulſus intrinſecus ad formam, & in om­
ni potentia generatim ad actum ſuum ipſius proprium, vbi impedimenta ſublata fuerint, ſic in
mente ad formam comprehendendam.
Sicut ergo incurſus iſte & appulſus ad formam & actum
eſt, non accidens, ſed natura poteſtatis & materiæ, ſic & in mente contingit: hoc differt à materia
ſenſili, quòd hæc formam accipit extenſiuè; mens indiuiduè & ex obiecti ſola praesententia: forma ineſt
in efficiente, & ab ipſo ſegregatur, ſpecies rei cognoſcendæ reſidet in phantaſia, vel in re, cuius eſt
ſimulachrum: hæc eſt habitus in hoc, vt lux in ſole; habitus obiectorum eſt in phantaſia, hîc acci­
dens, in mente eſſentia, quapropter & perfectio.
Quanuis autem virtus extrinſecùs pendêre vi­
deatur; attamen & ratio virtutis eſt ex animo eligente & determinante.
Nunc electio & de­
terminatio ſunt functiones animi proprię, ſicut ædificatoris ædificatio, & quemadmodum ædifi­
catio ab ædificatoris eſſentia quatenus huiuſmodi non diſiungitur, niſi connotato, quanuis vta­
tur externis, vt dictum eſt; ſic neque operari ſecundùm virtutem, & ſcientiam differt ab animi eſſen­
tia.
Et planè obiecta ſunt, vt quo; virtus aut & ſcientia ſecundùm quod operationes iſtæ exercen­
tur; formæ eſt horum omnium vſus, qui ſolo connotato à forma vtente ſeparatur, dum vtens ani­

maduertitur, non id quo vtitur: quicquid autem adeſt perturbationis & motionis ſenſilis in illo
munere obeundo, miniſtris illius muneris, & inſtrumentis eſt concedendum; quæ, cùm corporea
ſint, ſenſiliter affici poſſunt, vtputa, fortitudo contrahitur ex eo, quae ſic aſſueſcit moueri ſanguis &
ſpiritus in periculis.
Quod obiectum eſt ad extremum ſic diluitur. Non omnem principij ra­
tionem ponere præſtantiam in forma, quia non omnis ratio principij ſit in forma, tanquàm agen­
di, ſiquidem ad id quod ſubiecto ſeparatum ſit, rationem ſubeat efficientis, eoque.
nomine ſit præ­
ſtantior, & ad functionem propriam quæ ſola ipſa forma fundatur: habet vim modumque.
mate­
riæ, qui cauſſæ modus eſt omnium minimè perfectus: nanque in ipſa ineſt, vt in ſubiecto, quod
functio perficiat, qui cauſſæ modus eſt materiæ proprius.
a Lib. de
mem.
D
E
F
Exponitur vtrùm energia pręter naturam proficiſcatur ex habitu, an illi nonnunquam antecedat: ſimul
etiam diſſeritur ſit'ne duplex habitus, externus .ſ.
& internus. Cap. XXX.
SEQVITVR vt exponamus nunc, vtrùm omnis energia, tametſi præter naturam, proficiſcatur

à forma; & erumpat ex habitu, an habitui ſimpliciter antecedat.
Hîc tamen aduertere in primis
oportet, actum eſſe duplicem: alterum quidem qui transfertur ab agente ad patiens, & in patiente re­
cipitur, ita ſe habentem ad agens vt à quo, ad patiens verò, vt in quo; quemadmodum aliàs de mo­
tu dictum eſt, ſolent verò appellare actum hunc noſtri tranſeuntem: alterum verò qui manet in eo
quod agit, nec ab ipſo transfertur ad aliud, quod ſit neceſſariò diuerſum ab agente, dici nouimus
immanentem, primi exemplum eſt calefactio quæ ab igni proficiſcitur ad materiam, ſecundi verò
imaginatio, ſpeculatio, & ſi qua ſunt hiſce conſimilia quæ dialecticorum vulgus affectioneis inter­
nas appellare conſueuit.
Quantum ſanè pertinet ad poſteriorem actuum ſpeciem, nemo eſt qui am­
bigere poſsit, ipſos in eo in quo ſunt, idonea nactos fuiſſe principia, vnde emanent.
quare tamen a­
ctus penitus naturales, atque ex habitu pullulare fatear, & libens; licèt dubitem, quæ'nam ſint eius
interna principia, & quemadmodum affecta.
Præterà, vtnam'ne quicquam requiratur extrinſecùs
ad eos excitandos, an'ne ſola interna rei principia ſufficiant.
Atqui illud de altero actu dubita­
tur, neque fortè ſine aliqua diſtinctione poteſt expediri, quandò cernitur miles qui iactat lapidem
nulla permutatione facta circum rei ſubſtantiam.
Quocirca ſi lapidem ſexcenties in ſublime
proiiciat, recidet ſemper, nec vnquam aſcendendi contrahet facultatem.
Ex altera parte ſi ignis
vrat ligna, fumum ſuſcitat & extollit: ita vt ſic moueatur ſecundùm naturam, & oppoſito mo­

tu contra naturam.
Certè cùm item ipſa motio ſit actus mouentis, quanuis vt ab ipſo, non au­
tem vt in ipſo; tali ratione à vi mouentis emanare ſecundùm ſuam ipſius naturam credere opor­
tet, quicquid enim fit, à ſimili fit, quod eſt ſecundùm ſpeciem, actu, ſeu virtute, quod per motum
paſſo communicat eam formam quam poſsidet.
Quare proiiciens ſurſum mouet lapidem, quia
virtutem habet eius loci; ſed, quia non infigitur in ſubiecto; inde eſt, vt primi mouentis quod
extrinſecùs eſt, vel pręſentia, vel ſaltem robore, a ſemper indigeat: quare tantum extolli­

tur, quantum vires eius ſuſtinere poſſunt; iis langueſcentibus redit ſtatim in ſuum locum.
Quapropter actus ille ſolùm comitatur habitui mouentis, nil ad id pertinens quod mouetur.
At ignis qui excitat fumum ipſum mouet ſecundùm naturam, quia tribuit illi iam quip­
piam formæ ſecundum quam ipſe conſcendit; ex quo motus hic à gemino habitu proficiſci­
tur: illo ſcilicet qui eſt in mouente, atque altero qui iam à materia fumi contractus eſt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index