Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
211
211
212
212
213
213
214
214
215
215
216
216
217
217
218
218
219
219
220
220
< >
page |< < of 360 > >|
1ſed extulit potiùs, quòd hac ratione philoſophatus,
res noſſe ſuperficie tenus ωὰ τη̄ς ἐπιπολη̄ς contentus non
fuerit, nihilque, quantum potuit, intactum præterm ſerit,
ἔοικε ἀπλύτων φντσο. Non eſt verò etiam De­
mocritus deſipere Plutarcho viſus, cùm ipſum vnà, ac
Platonem Ariſtoteli ex eo prætulit, quòd cauſſas caloris,
& grauitatis inquirentes, non in ipſis terra, & igne ſpecula­
tionem finierint, ſed ad ipſa vſque principia ſola mente contem­
plabilia, ea, quæ ſenſibilia ſunt, deducentes, fuerint ad vſque
minima, & quaſi ſemina, μοχ ἐλαχίων ̔σ σπεμά των
progreßi. Non item M. Tullio, cuius verba ſunt: Quid
loquar de Democrito?
Quem cum eo conferre poſſum, non modò
ingenij magnitudine, ſed etiam animi?
Qui itaſit auſus ordiri:
Hæc loquor de vniuerſo.
Nihil excepit, de quo non profitea­
tur.
Quid enim eſſe potest extra vniuerſa? Quis hunc Phi­
loſophum non anteponat Cleanthi, Chryſippo, reliquiſque
inferioris ætatis, qui mihi cum illo collati, quintæ claßis viden­
tur? Prætereo quæ mira de eius ſapientia, & eruditio­
ne Laëitius, & cæteri habent.
Nimirùm hæc pauca
ſunt ſatis; cum & tu prætereà ad alia reſpicias.
XXIII. Ecce enim inſtas (& humaniter ſanè) An
meam ſagacitatem fugiat, quò tandem vſque ſemel inducta
hæcperſuaſio proceſſura videatur? Sed fugit profectò, ſi
putas vlteriùs, quàm quò poteſt procedere Ariſtoteleæ
perſuaſio. Si, inquis, ortus, atque interitus nihil aliud vi­
dentur, præter localeis atomorum, vel (vt me loqui mitiùs
dicis) tenuißimorum, atque inſenſibilium principiorum mo­
tiones, de Formis ſubſtantialibus conclamatum eſt.
Et non
adiicis quidem quid incommodi conſequatur, ſi eò vſ­
que proceſſum fuerit: ſed coniector tamen inſinuare

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index