Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1tudinem & audaciam præbet, aliter in per­
petuo eſſemus timore: cuius orbi præſunt Po­
teſtates: nam in fortitudine potentia, & cum
poteſtate fortitudo iungitur.
Princeps pote­
ſtatum Samaël, id eſt, Dei auditus: nam po­
tentia & fortitudo in Dei auditu poſita eſt.
Iupiter eſt qui miſcet ac temperat omnia,
vnde facultates & vires: cuius ordo Principa­
tus in moderatione & temperantia conſti­
tutus: vnde illarum princeps Sachiel, id eſt,
Dei quies: nam in temperantia & modera­
tione quiete potimur: idem autor tranquilli­
tatis temporum, pacis & felicitatis.
Sed Sa­
turnus firmitatem dat, idemque ac ſolus fer­
mè humidum & calorem aliorum temperat,
crediturque ob frigiditatem ac ſiccitatem
mortis ac mortuorum dominus.
Cuſtodiunt
eum Throni: nam ab ipſo regna firmantur,
& quæcunque diuturnitatem habent: Thro­
nus enim ſedes eſt.
Huius itaque Dominus
Caſſiel vocatur, id eſt, Dei ſpes: nam diutur­
nitas ſpem affert ac ſecuritatem.
Octauo or­
bi dominantur Seraphim, id eſt, ardentes: vi­
dentur enim lumina illa tot eius orbis arde­
re.
Sed primo cœlo Cherubim, id eſt, ſcien­
tes præſunt.
Qui enim verè ſciunt, niſi qui
Deo proximi, illum intuentur?
Verùm nu­
merum intelligentiarum non eſt facilè aſſe­
qui.
Nam cùm totum cœlum intelligat, ſem­
perque multitudo non videtur neceſſaria.
Sin
verò paucæ ſint, haud videtur conſonum in
tam paruo ſpatio tot mortalibus ærumnas
tribuiſſe, in tam amplo tam paucis felicita­
tem conceſſiſſe.
Infinitam igitur non ſub or­
dine vno contentam multitudinem, non
quadraginta quatuor eſſe cenſendum eſt.
Verùm quanticunque ſint illis certè honos
habendus eſt: quod obſeruatione digniores
longè ſint parentibus, regibus ac diuis, quos
venerari ſolemus, adorare non licet: atque
hic maximus humanæ ſapientiæ fructus,
cùm animas corporibus iunctas, agnoſci­
mus, amamus, reueremur, corpora autem ip­
ſa ſola nequaquam,
Vitarum
munera &
nomina.
158[Figure 158]
LIBER VIGESIMVSPRIMVS.
De Deo & Vniuerſo.
HVCVSQVE de Mundi partibus
ac earum accidentibus dictum
eſt: nunc reliquum eſt vt de
totius natura ac abditis qui­
buſdam principiis loquamur:
deinceps autem de Deo, qui cùm cunctorum
autor ſit, meritò ſeorſum locum poſtulat, ſe­
paratamque tractationem.
Initium igitur
altius ducentes, aërem ſublimiore parte vbi
à radiis ſolix reflexis non incaleſcit, frigi­
dum eſſe demonſtrauimus.
Quocirca magna
in dubitatione verſari Ariſtotelis ſectatores
neceſſe eſt, qui calidum aërem eſſe aſtruunt.
Verùm cùm ea quæ à termino ad terminum
ſenſim mutantur, vt longius ab altero diſtat,
ita etiam minus ea qualitate afficiuntur.
Itaque neceſſe eſt aërem vt altiore in parte
conſtiterit, eò eſſe frigidiorem, niſi cum leui­
tate ſua, ac tenuitate, temperamento proximè
acceſſerit.
Quare quum aër ob radios à terra re­

flexos incaleſcat, ſublimi in parte frigidior
erit, quam in media.
Et ob id habitare mediis
in domibus hyeme, ſublimibus, in æſtate op­
timum eſt.
Æſtate autem duplex vapor, pin­

guis ac craſſus, eſt quo fit ros: vnde rore
maximæ arua impinguantur, nec aſcendit ob
craſſitiem.
Habitatio
vbi optima.
Ros quomodo.
Manna quid.
Vbi verò melius concoquitur, vt in cali­
dis regionibus à frigore cogitur ſuper plan­
tas, vocaturque Manna: Vnde in deſerto
Targa populorum Libyæ, tantum colligitur
ſingulo die ex ea, maximè iuxta Agadez vr­
bem, vt libra 28. vnciarum duobus aſſi­
bus venerat.
Viuunt illius vſu incolumes,
quamvis aër ſit peſtifer.
Colligitur ſere­
nis noctibus, tum quia frigidioribus, tum
quia in nubium materiam ros tranſire ne­
quit: cogitur enim ( vt dixi ) à frigore.
Cùm igitur pluuia generatur, frigus ma­
gnum eſſe non poteſt: rapitur enim vapor
à calore, a frigore denſatur.
Pluuia igitur
cum frigore eſſe poteſt: vbi generatur calor,
neceſſariò viget.
Manna igitur pauca, vel
nulla noctibus nubiloſis, multò minus cum
pluuia: colliquatur enim Tria illius genera:

optimum quod in foliis colligitur, medio­
cre quod in ramis, peſſimum quod in ter­
ra.
Igitur pars pinguior vaporum tranſit in
rorem: quòd verò aſcendit, cogitur à fri­
gore in aëre tenui, & vertitur in pluuiam.
Æſtate igitur parum pluit, quòd calor mi­
nus rapiat quàm ſiccet: in noſtris enim
regionibus cum calor ſit imbecillix, ſenſim va­
pores ad ſe trahit, qui à ſiccitate abſumun­
tur antequam vertantur in pluuias.
Ob id
pluuiæ ſi fiant, repente fiunt: nam vbi
moram traxerint nubes, à Solis ſiccitate
abſumuntur.
Sed nec hyeme: non enim
trahitur vapor ob imbecillitatem Solis, va­
de ſerenitas fit: aut ſi trahitur, non altius
trahitur, vnde caliginoſus aër vel ſi altius
trahitur, leuiſſima pars ſolùm aſcendit, nec
cogitur, ob aëris craſſitiem, & tenuita­
tem vaporis: aër autem craſſior, quia
frigidus.
Ideò cùm non cogatur, fit nix:
nam nix eſt congelatio vaporis non coacti,
propter tenuitatem propriæ ſubſtantiæ, &

aëris craſſitiem.
Igitur nix fit altiore loco
quàm pruina, & ex tenuiore vapore: quare
pruina frigidior eſt niue.
Et ob id occidit

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index