Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 491 > >|
1impetu in partes oppoſitas pellitur. v.g. C per CP, L per LG. Secundus
eſt, cum affigitur altera extremitas.
v.g. punctum K affigitur, ita vt tamen
propter flexibilitatem radij KL, idem radius moueri poſſit circa cen­
trum K, vt videmus in funependulis.
Tertius eſt, ſi diameter fulcro K
inſeratur, vt in obelis ferri, vel magnetica acu: huc reuoca rotas omnes,
quæ in circulo horizontali, & verticali voluuntur.
Quartus, ſi cum ali­
qua exploſione digitorum motus imprimatur, vel globo, vel trocho, vel
iis cubis, quibus inſcripti numeri poſt girationem ſortem indicant.

Quintus, ſi cum flagello trochus agatur;
cum enim implicetur flagel­
lum trocho, vbi retrahitur, in gyros agitur trochus;
huc reuoca funem
illum plicatilem, quibus armatus ferro trochus voluitur:
adde his refle­
xionem variam ex qua ſæpè oritur hæc turbinatio;
tùm etiam figuram
vaſis;
ſic aqua intra vas ſphæricum voluitur; ſic in vorticibus voluitur
aqua propter præruptum deſcenſum aluei;
ſic etiam turbinatim deſcen­
dit aqua per tubum infundibuli; cætera omitto, quæ ex his facilè intel­
ligi poſſunt.
Theorema 10.
Datur impetus in motu circulari; probatur facilè, quia etiam abſente
potentia motrice durat motus;
igitur adeſſe debet illius cauſa; igitur
impetus, clarum eſt;
debet autem eſſe hic impetus ita determinatus, vt
determinatio vnius puncti impediat determinationem alteriùs; ſed aliam
permittat, alioqui deſtrueretur totus impetus, & hæc viciſſim illam.
Theorema 11.
Subjectum huius impetus eſt omne mobile; non eſt difficultas pro mobili
corporeo, quod pluribus partibus conſtat;
quippe impetus vnius partis
poteſt impedire impetum alterius;
at difficilius eſt dictu, an punctum,
ſi detur, moueri poſſit circulariter: de puncto phyſico loquor?
cui cer­
tè non repugnat motus circularis; quippè licèt careat partibus actu, non
tamen caret partibus potentiâ.
Dices, non mutat locum; igitur non mo­
uetur:
antecedens conſtare videtur, quia ſemper remanet in eodem loco:
conſequentia etiam videtur eſſe clara per Def.1. lib. 1. Reſpondeo pri­
mò mutare locum reſpectiuum;
quippe licèt punctum phyſicum non ha­
beat partes, habet tamen facies;
vnde facies conuertuntur per motum
circularem;
igitur non habent ampliùs eundem reſpectum; igitur nec
eundem locum reſpectiuum.
Reſpondeo ſecundò, punctum phyſicum ha­
bere partes potentiâ, non actu;
vnde mutat locum, dum voluitur; quia
quælibet pars potentiâ diuerſæ parti ſpatij potentiâ reſpondet;
ſed hîc
non diſcutio quæſtionem illam, an dentur puncta phyſica;
ſed tantùm
aſſero, ex ſuppoſitione quòd detur punctum phyſicum moueri poſſe mo­
tu circulari:
Idem de Angelo dici poteſt, non tamen de puncto mathe­
matico, cuius motus concipi non poteſt;
vnde optimè negat Ariſtoteles
punctum mathematicum moueri poſſe;
immò nos aliquando repugnare
dari punctum mathematicum oſtendemus; igitur ex dictis patet, omne

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index