Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
91 85
92 86
93 87
94 88
95 89
96 90
97 91
98 92
99 93
100 94
101 95
102 96
103 97
104 98
105 99
106 100
107 101
108 102
109 103
110 104
111 105
112 106
113 107
114 108
115 109
116 110
117 111
118 112
119 113
120 114
< >
page |< < (88) of 760 > >|
31088ARIST. DE COELO ſit ipſius elementi natura. Siigitur id corporũ elementum,
in quod cætera corpora diuidũtur, in quibus ineſt potẽtia,
aut actu:
hoc enim utro modo ſehabet, adhuc ambigitur:
ipſum autẽ eſt in forma diuerſa indiuiſibile: tale quid enim
omnes ipſum elementũ, &
in omnibus dicere uolũt. Quòd
ſi id quod eſt dictũ, eſt elementũ, talia quædã corporũ eſſe
neceſſe eſt:
in carne enim, ac ligno, & ſimilibus, ineſt ignis
potentia, atq;
terra. Maniſestè enim exillis hæc ſegregan
tur.
In igne autẽ, caro, aut lignũ nõ ineſt, neq; potentia, neq;
actu:
ſi enim eſſet, ſegregaretur. Similiter neq; ſi unum quid
ſolum ſit tale, in illo eſt:
neq; enim ſi caro, aut os, aut quod-
uis cæterorũ erit, ineſſe potentia cõtinuò eſt dicendum:
ſed
anteà quiſnã ſit generationis modus eſt cõtemplandũ.
Ana
xagor as autẽ, de elemẽtis cõtrario modo, atq;
Empedocles
dicit:
hic enim ignẽ, & terrã, cæteraq́; eiuſdẽ ſeriei corpo-
ra, elementa corporũ eſſe, ac omnia ex hiſce constare, dicit.

Anaxagoras uerò cõtrariũ aſſerit:
ea enim quæ ſunt ſimiliũ
partiũ, linea inquã, carnẽ &
os, & quæq; talium, elementæ
eſſe dicit:
aërem autẽ & ignem, horũ ac cæterorũ omnium
ſeminũ mistum eſſe:
utrunq; enim ipſorũ, ex uniuerſis inui-
ſibilibus ſimiliũ partiũ congregatis eſſe dicit.
Quapropter,
&
omnia ex his eſſe cenſet: ignem enim, & ætherem, idem
appellat, Cùm autẽ omnis naturalis corporis ſit proprius
motus:
motus autem partim ſimplices ſint, partim miſti: &
mistorũ ſint misti ſimplicium ſimplices, patet corpora ſim
plicia quædam eſſe:
ſunt enim & ſimplices motus. Quare
&
elementa eſſe, & cur elementa ſunt, constat.
Non eſſe infinita elementa ſimilarium partium, ut poſuit Ana-
xagoras.
Neque rectè putare Democritum Abderiten, eiusq́;
ſectatorem Leucippum, de ptimis magnitudinibus, ex qui-
bus gignunt omnia.
CAP. IIII.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index