Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1ipſis ſunt, minimè deguſtarunt. & quì Mathematicas ignorant iecunas ca­
piunt voluptates.
Ex quibus fit, vt viri nobiles, ac Principes, quì non lu­
crandi, ſed philoſophandi cauſa literis dant operam, Mathematicis maxi­
mè ſtudijs delectentur.
inter quos celeberrimi extiterunt, ex antiquis qui­
dem Archimedes Regum Siciliæ conſanguineus; Boetius vir conſularis;
Alphonſus Rex Hiſpaniarum: noſtra verò ætate Marchio Guidobaldus, Prin­
ceps Ticho Brahe; Franciſcus Candalla, & alij complures, quorum monu­
menta in omne æuum permanſura mundus admirabitur.
Decimaquarta, ſubiecti ignobilitatem Mathematicis exprobrant, quod
videlicet ſit accidens.
ſed reſpondetur primò, quod quamuis ſit accidens,
eſt tamen immateriale, & abſtractum, qua ratione inter ſubiectum Phyſicæ,
& Mathematicæ collocatur.
ſecundò, melius eſſe de aliquo accidente veri­
tates innumeras cognoſcere, easque; admirabiles, quàm circa ſubſtantiam ma­
terialem præſertim, mille opinionum turbis, ac diſſenſionibus perpetuò huc
illuc agitari, neque vnquam ad vllius ſubſtantiæ cognitionem peruenire.
ter­
tiò, in Mathematicis medijs aliter ſe habere, vbi non nudam quantitatem,
ſed vel cœleſtia corpora omnium nobiliſſima, vel ſonos muſicos, vel viſionis
modos, ac deceptiones, vel cauſas virium machinarum eodem fine, ac ſco­
po, quo cæteri Philoſophi cætera contemplantur.
Decimaquinta eſt, quod ſiue ioco, ſiue ex eruditionis ignoratione addunt
Mathematicos legibus tum prophanis, tum ſacris ſæpius proſcriptos, ac
damnatos fuiſſe; atque olim non rarò Imperatorum editis Romano imperio
pulſos.
Verùm iſtis nequaquam opus eſſet reſpondere, cùm vix nullus adeò
eruditionis expers reperiatur, quì ignoret illos pſeudomathematicos fuiſſe
eos, quì, & quidem aptius, & Genethliaci, & Chaldæi, & Iudiciarij dice­
bantur.
quorum doctrina nullo mihi pacto probari poteſt, cùm nullis nec
experientijs, nec rationibus fulciatur, ſed mera vanitas, atque impoſtura, ſæ­
pè etiam ſuperſtitio ſit.
vt propterea mirandum ſit, cur non pęnitus huiuſ­
modi artes de medio tollantur, ſed quod ait Cor. Tacitus lib. 1. hiſtor.
hoc
genus hominum potentibus infidum, ſperantibus fallax, in Ciuitate no­
ſtra, & vetabitur ſemper, & retinebitur.
lege libros 12. Pici Mirandulani
contra Aſtrologos.
accedunt præterea Tycho, & Keplerus, quì quamuis
Aſtronomi, Aſtronomiam tamen iſtam pluribus improbarunt.
Calumniosè
tamen ij faciunt, quì illorum nebulonum culpam in omnes Mathematicos
transferre geſtiunt.
Atque hæc tantummodo dicta velim, ne ſimpliciores ab
iſtis calumniatoribus decipiantur.
Decimaſexta, qua in vniuerſum proponunt hoc modo, vtrum Mathema­
ticæ h.
beant perfectas demonſtrationes, poſtea in diſcurſu multa contra
eas adducunt, quæ tandem in fine tractationis contra ſolas Geometriam, &
Arithmeticam valere fatentur.
Quare niſi lector ad finem vſque omnia per­
legerit, quod rarò accidit, decipitur, putat enim in omnes Mathematicas
illa quadrare, cùm tamen ipſi fateantur, ſe nunquam loquutos eſſe de me­
dijs Aſtronomia, Muſica, Optica, Mechanica, quibus ineſſe veram ſcientiæ
demonſtratiuæ rationem libenter concedunt.
Decimaſeptima, eſt cuiuſdam recentiſſimi Philoſophi, quì vbi pluribus
contra Mathematicas diſſeruit, nihil, vt fieri ſolet, ſibi obijcit, verum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index