Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485
page |< < of 406 > >|
1ueſtibuliſque angularibus. Rurſus egredior ad primarium to
tius opis ueſtibulum / quod eſſe contra meridiem diximus.
Ad
huius quidem dextram ſuccedunt per lineam in orientem ductam manſio
nes
numero tris: et ad ſiniſtram quoque lineam iſtac uerſus occi
dentem in continuum perductam etiam tris: ut ſint hæ mulierum uſibus:
hæ uero alteræ uirorum.
Primis igitur manſionibus ponebant ' ue
ſtem: ſecundis ungebantur: tertiis lauabantur.
Quartas insuper man
ſiones
aliqui amplitudinis gratia addidere: fortaſſis id quidem
ut eo familiares et comites ueſtiti exciperentur.
Manſionibus
iſtis balnearibus a coelo meridiano feneſtris ampliſſimis ſol
exciperiebatur.
Inter iſtas manſiones atque cellas illas quas adhæ
rere lateribus itionum intimarum diximus / quæ quidem itiones
ex atrio in aream xiſti porticatam protendantur / interliquebatur
ſpatium ſubdiuale / qua meridianum latus inteſtinarum cellarum
quæ ad itionem ex atrio adiacent / lumen exciperet.
Hunc uniuer
ſum
tectorum ambitum circuebant ut dixi plateæ perquam ſpatioſæ quæ
quidem etiam ludorum curriculis ſufficerent.
Neque deerant aptis
locis mætæ / quas certantes circuirent.
Ad plateam meridia
nam quæ pro ueſtibulo extendatur areæ laxamentum fundebatur ad
uerſus meridiem productum in emiciclum: cui opi circumeminebant
gradationes ex theatri imitatione: præſurgebatque paries quo
meridianas auras abarcerent.
Et totas plateas iſtiuſmodi qua /
ſi oppidum extremus et continuus quidam paries ſeptas et conclu
ſas
continebat.
Adiungebanturque ſepto ſeſſiones digniſſimæ cum
emiciclæ tum et quadrangulæ thermarum tecta primaria circum
ſpectantes.
His ſeſſionibus et ſoles et umbras hinc matutinas
hinc ueſpertinas ſuiſ horarum conuerſionibuſ ciueſ ad arbitrium cap
tabant
.
Tum et præſertim ad ſeptentrionem ultra ſeptum hoc maxi
mum
pietis applicabantur areæ ſubdiuales altitudine mediocres
oblongæ finitæ linea ad arcum modice inflexa.
Eas areas am
bibat in conflexum porticus recluſa ſuo poſtico pariete: et ni
hil ſpectabat amplius quam modicum coeli / quod iſtic ex ſua
area ſubdiuali inter parietem ſepti et ipſam hanc inflexam porticum
relictum eſſet æſtiuum diffugium.
Nam eo ſol ob areæ anguſtias

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index