Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646
page |< < of 491 > >|
1mobile, quod ſcilicet moueri poteſt motu recto, motu circulari etiam
moueri poſſe.
Theorema 12.
Finis huius motus varius eſt in naturâ, & multiplex vſus; primò enim
ex motu circulari fit, vt impetus qui eſt ad omnem lineam indifferens
habeat ſuum effectum, cum omnes lineæ impediuntur præter vnam, &
hoc eſt vera ratio à priori huius motus.
Secundò nulla libratio, ſeu vi­
bratio eſſe poſſet, niſi motus circularis eſſet; hinc nullus libræ vſus, ve­
ctis, trochleæ, aliorumque organorum mechanicorum quorum opera
inutilis eſſet ſine motu circulari.
Tertiò, omitto gyros, & ſpiras, turbi­
num, rotarum, lapidum molarium, immò & ſyderum orbitas, fundarum
librationes;
immò & ipſorum brachiorum; digitorum, tybiarum vſum;
immò auſim dicere motum circularem non minùs toti naturæ vtilem
eſſe, quàm rectum.
Theorema 13.
Motus circularis poteſt appellari ſimplex; quia ex pluribus mixtus non
eſt omnis motus circularis, licèt aliquis motus circularis poſſit eſſe mixtus
ex duobus rectis, vt dictum eſt ſuprà;
non minùs quàm rectus poteſt eſſe
mixtus ex duobus circularibus;
non eſt tamen propterea dicendum om­
nem circularem eſſe mixtum;
cum ſcilicet in mobili, quod circulari mo­
tu mouetur, non fit duplex impetus; quis autem dicat motum funepen­
duli ſurſum vibrati eſſe mixtum?
equidem in ſublunaribus nullus eſt mo­
tus circularis qui ex multiplici determinatione non conſtet, vt dictum
eſt ſuprà;
Vnde fortè vel eo nomine mixtus dici poſſet, ſed propter ean­
dem rationem motus reflexus mixtus dici poſſet;
quidquid ſit, dum rem
intelligas, loquere vt voles;
dixi in ſublunaribus, quia corpora cœleſtia
ita ſunt à natura inſtituta, vt circulari motu rotari poſtulent; de quo ſuo
loco:
Et verò hæc legitima videtur eſſe Ariſtotelis ſententia, qui motum
naturalem rectum grauibus, & leuibus tribuit, circularem verò cœleſti­
bus;
ex quo etiam motu tanquam ex natiua proprietate quintam cœlo­
rum eſſentiam concludit; denique nulla videtur eſſe repugnantia, nul­
lumque abſurdum, ſi motus circularis alicui corpori competat.
Vtrum
verò motus circularis dici poſſit naturalis, dubium eſſe non poteſt, pro
cœleſtibus illis corporibus, ſi à principio intrinſeco rotantur;
pro ſub­
lunaribus aliquod fortè dubium eſſet; ſed quæſo te cum funependulum
ſua ſponte vibratum deſcendit, quo nomine motum illum appellas?
Nun­
quid eſt à principio intrinſeco?
cur igitur naturalem appellare detrectas?
rem intelligis, loquere vt voles.
Theorema 14.
Omnia puncta eiuſdem circuli mouentur æquali motu. Probatur quia
æqualibus temporibus æquales arcus percurrunt, vt conſtat; igitur mo­
uentur æquali motu, id eſt æquè velociter per Axioma 1.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index