Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Page concordance

< >
Scan Original
231 498
232 499
233 500
234 501
235 502
236 503
237 504
238 505
239 506
240
241
242
243 507
244 508
245 509
246 510
247 511
248 512
249 513
250 514
251 515
252 516
253 517
254 518
255 519
256 520
257
258
259
260
< >
page |< < (564) of 568 > >|
311564CHRIST. HUGENII niæ motus jam inde à principio animadverſus, non parum
hîc adjuvit;
ſiquidem ex hujus circa Saturnum gyratione,
prima mihi ſpes de conſtituenda hypotheſi affulſit.
Quæ
cujuſmodi ſit deinceps explicare aggredior.
Quum ergo 16 dierum periodo circumferri Saturno pla-
11Noſtra hy-
potheſis qua
ratione exco-
gitata.
netam novum comperiſſem, haud dubiè minori etiam tem-
poris ſpatio Saturnum in ſeſe ſuper axem ſuum revolvi ar-
bitratus ſum.
Namque antea quoque, in eo cum Tellure
hac noſtra cæteris primariis Planetis convenire, ſemper cre-
didi, quod ſinguli in ſe ipſis rotentur, atque ita tota eorum
ſuperficies lumine ſolis per vices gaudeat.
Quin imo in u-
niverſum ita cum magnis Mundi corporibus comparatum eſ-
ſe, ut illa quibus alia minora circumferuntur, ipſa quoque
in medio poſita minori tempore circumeant.
Ita enim So-
lem diebus 26 circiter in ſe redire maculæ ejus declarant:
circa Solem vero Planetarum ſinguli, inter quos Tellus quo-
que reponenda eſt, prout quiſque remotior eſt ita tardius
curſum conficiunt.
Rurſus Tellus hæc diurno ſpatio gyra-
tur, quam Luna menſtruo motu ambit.
Jovis autem Plane-
tam quatuor minores, hoc eſt, totidem Lunæ circumſtant,
eâdem hac lege, ut propiores quæ ſunt, celeriore curſu fe-
rantur.
Unde Jupiter quidem breviori forſitan tempore
quam 24 horarum converti cenſendus eſt, cum citima ei lu-
nularum m@nus biduo impendat.
Quæ omnia cum pridem
cognoviſſem, Saturno quoque jam tum ſimilem motum in-
eſſe judicabam.
De celeritate autem periodi, comitis ſui ob-
ſervatio me certiorem fecit.
Qui cum 16 diebus orbitam
expleat, Saturnum in centro orbitæ ſitum, multo frequen-
tius circumagi arguit.
Jam verò & hoc credibile videbatur,
omnem cæleſtem materiam, Saturnum inter comitemque e-
jus interjectam, eidem motui obnoxiam eſſe, hoc pacto ut
quo Saturno propinquior eſt, eo magis ad ipſiuſmet celeri-
tatem accedat.
Unde illud ſequebatur denique, etiam ap-
pendices ſive brachia Saturni, vel medio globoſo corpori
conjuncta atque affixa, ſimul cum eo volvi, vel, interval-
lo aliquo diſcreta, non multo tamen lentiorem periodum
ſortita eſſe.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index